— 16—
genitivi ratio sit aperta, loco tamen cedere malint, quam in ullam praebosi- lionum familiaritatem venire, cujus rei ulla vix salis probabilis ratio reddi poterit praeter eam, quod lingua Latina, vetustissimo tempore genitivo et dativo casibus carens hos ipsos casus cum praepositionibus conjungendos suppeditare nondum poterat. Verum ne postea quidem isti casus tandem aliquando for- mati et in linguam magis interea adultam accepti illam loquendi consueiudinem, cuique praepositioni certum quendam casum aptandi, usu satis jam firmatam inſirmare poterant, non modo in parem cum prioribus casibus societatem prae- positionum pervenire. Quod longe aliter factum esse videtur apud adjecliva et verba, quorum multa, quia haud dubie post aliquanto facta sunt eorumque cum prioribus casibus conjunctio, ut rei natura fert, minus frequens ideoque minus constans firmaque esse solebat, novos advenas ut ita dicam, amore quodam complecti eisque quasi vacui aliquid, in quo exspatiari et considere possent, concedere non dubitabant. Simili fere modo profligari possunt, quae Reisigius eodem loco p. 716 docet. Verba ejus sunt: Wenn alſo Caſus ſo vorkommen ohne Präpoſitionen, wie ſie auch mit Praäpoſitionen gebraucht werden, ſo rührt dieſes daher, weil die allgemeine Bedeutung der Caſus durch den Gebrauch für eine gewiſſe Modification der Beziehung feſtgeſetzt war. OQuae verba etsi paullo obscurius dicta esse videntur, tamen eorum sensus ex jis, quac apud Reisigium proxime antecesserunt, non admodum dubius esse potest, nec possumus, quin hic quoque in universum ei assentiamur, praesertim quum sententia ejus Graecae linguae loquendi usu mirum in mo- dum confirmetur, Latinae non item, in qua logica genitivi ratio saepissime non solum praepositione aliqua genitivum non admittente, sed etiam, quae res nobis maximi momenti esse videtur, nudo saepe casu eoque minime genitivo declarari solet, a ita ut haud raro casus positus cum cogitatione per se genitivum postulante discrepet. Quae omnes loquendi consuetudines et proprietates in lingua Latina satis frequentes nescio an nullam commodiorem explicationem invenire possint, quam ut eas velut reliquias quasdam prisci sermonis, quum genitivus casus deesset, in posteriorem linguum transiisse statuas.
Non equidem diffiteor esse aliquot rationes, ad quas signiſicandas lingua Latina genitivo solo usa esse videatur,b sed non raro praeter genilivum ablativum quoque in aliis structuris si non nude et per se positum, attamen cum praepositionibus consociatum inveneris. Huc referendi sunt loci, in
4
a. Cf. Terent. Phorm. I, 2, 18: montes auri.— Cic. Verr. IV,§. 62: pocula ex auro.— Verg. Aen. V, 663: abiete puppis.
b. In structuris, quales sunt: judicis est, adolescentis est,— et quae sunt similia.


