165—
quaedam genitivi ratio statuenda sit, genitivo eadem casu, qualis in gramma- tica exstat, expressa exhibeatur, id quod luculenter probatur dictionibus, quales in lingua Germana hodie apud minus eruditos audiri solent, ut: dem Kind sein Vater, der Frau ihr Vermögen, similia, in quibus judicandi demum vis satis confirmata ad recte concipiendam genitivi formulam, qualis in gram- matica usitata est, utpote quae et brevior nec minus apta sit, perducere potest ad: des Kindes Vater vel der Vater des Kindes etc. Eadem certe animi intentio adhibenda erat homini Latino, qui primus duas ejusmodi notiones in unam genitivi formulam cogere studebat, qua quidem in re gaudeo plane mihi convenire cum Rumpelio, a viro eruditissimo, quamquam in aliis non possum, quin ab co dissentiam.
Recte hinc genitivi formationem non admodum praemature in linguam receptam esse conjeceris, idque quum conjectura probabile sit, tum certa quaedam hujus rei vestigia hodieo quoque remanent. Forma enim genitivi si exstitissot, futurum fuisse censeo, ut progressio linguae fieret a genitivo ad praepositiones cum hoc ipso casu adhibendas, quem loquendi usum linguae Graccae maxime proprium esse constat. Quum enim pracpositiones revera nihil aliud sint nisi adverbia, quod quum ex aliis rebus, tum maxime ex eo perspici potest, quod saepe et nude i. e. sine casu posita apparent, et cum verbis componuntur, caque de causa quum immerito certos quosdam casus regere dicantur, certe ubi genitivi ratio clara erat et manifesta, ibi genitivum eundem casum co consilio formatum adscisci consentaneum erat, voculis istis non nisi ita adjectis, ut plus inde orationi lucis accederet. Utebatur ergo in talibus rationibus lingua Latina casu genitivo? Nihil profecto minus. Contra ea quoniam genitivi forma deerat, alius quispiam casus sumendus erat, et rerum status qualis esset, ut cognosci posset, aliis vocabulis interjectis effi- ciendum erat. Ex qua re etiam perspici potest, unde factum sit, ut homines grammatici suo more regi illum casum ab istis vocabulis tandem aliquando dictitare possent. Quum enim casus plerumque idem istis voculis subjungeretur, casus iste quasi ab iis desiderari ex iisque pendere existimari coeptus est. Et sane isto modo apte ad intelligendum logica genitivi ratio significari poterat. At si ex Reisigii sententia ita quaeque lingua est perfectissima, ut quaeque maxime omnes casus obliquos cum praepositionibus conjungendos praebeat, a lingua Latina eo minus perfecta judicari debet, quo minus in ea genitivus et dativus praepositionibus adjungi possunt, vel ut rem invertamus, quo minus genitivi et dativi ejus linguae accuratiorem definitionem, istiusmodi vocabulis effectam, sibi adjici permittunt, quam adeo respuunt, ut quamvis logica
a. 1. I. p. 197. a. 1.. p. 716.


