Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

homines rarissime eo casu utentes deprehenderis. Illud certe conſitendum erit, rationem genitivi latius patere, quam qua, ut vulgo dicitur, nomen aliquod accuratiorem definitionem accipiat. Revera enim genitivus cum substantivis saltem compositus nihil aliud denotat, nisi subjectum aliquod cum prae- dicato cogitatione esse conjunctum et in breve contractum, ut isto modo brevi et compendiaria quadam forma enuntiatum vel si mavis cogitatum aliquod, quale id cunque est, sive ut per se statim patens omnibus notum et agnoscendum, sive ad unam tantum et singularem aliquam rem spectans modo sanum sit et rationi conveniens, alteri enuntiato tamquam membrum orationis brevitatis causa ut diximus inseri commode illigari- que possit, Quam genitivi vim nemo non cernit nisi qui admodum opinione obcaecatus est. Quid enim? quum nusquam fere non genitivus in enuntiatum aliquod omnibus suis partibus expletum sententiae qualicunque accommodatum resolvi revocarique possit. Ut qui dicit:»Pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine,« concedit corpus aut pulchrum esse aut certe ſieri posse ut pulchrum sit, super hoc ipsum cogitatum celeriter quasi progressus brevitatis causa genitivo posito, cujus ope cogitatum illud tamquam pars reliquae orationi accommodatum est, ne multa verborum iteratione sermo nimis languidus fiat aut taedium pariat. Simili modo amor patris qui dicit, vult significare patrem aut amare(amavisse, amaturum essc) aut amari. Ita orationes Ciceronis qui dicit, postulat, ut concedatur Ciceronem orationes vel scripsisse, vel habuisse, legisse, vendidisse, similia. Nam inter alia multa id lectores velim semper respiciant, rationem quae intercedat inter subjectum et praedicatum, non usquequaque satis dilucide apparere et ex aliis saepe rebus, velut ex historia, aliis, esse dijudicandam et cognoscendam. Cf. Nep. Alcib. 3: Mercurius Andocidis, qui ita vocitatus est, quia ante januam Andocidis erat. Quae quum ita sint, est etiam, ubi genitivus plenae enuntiationis locum subeat, ut apud Horatium ep. II, 1, 126 sq.

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat;

torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem,

mox etiam pectus praeceptis format amicis

asperitatis et invidiae corrector et irae;

recte facta refert; orientia tempora notis

instruit exemplis; inopem solatur et aegrun. Alia huc pertinentia, velut quomodo explicanda sit societas, quam genitivus cum verbis praecipue inire solet, hoc loco, quum brevitati studendum sit, persequi non possumus. Simili modo, quam fere viam lingua Latina inierit ad conformandum casum genitivum, pluribus hic quaerere harum pagellarum angustiae nos vetant. Ut igitur ad id quod instat, revertamur, constat non semper usu fieri solere, ut ubi ex linguae excultioris consuetudine logica