Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

et inconstanti, priorem fuisse, ex eoque postea dativum qua forma qua signifi- catione segregatum et sepositum esse, ut et aptius verba inter se consentirent et ad sua quaeque referri possent, omnino ut tota oratio et concinnior et dilucidior ficret.

Quae si vera sunt ut esse videntur, ablativum casum dutivo priorem fuisse, certa conclusione sequitur fuisse quoddam tempus, quum linguae Latinae dativus deesset, a quumque forma ejus abesset, ne logicam quidem dativi rationem penitus perceptam fuisse crediderim. Quocirca ablativi forma si interdum usurpata est, quod frustra Reisigius negare conatur, loco formae dativi, quae jam pridem in consuetudinem venerat, vetustior illa forma, quae nondum satis tamquam e fasciis evoluta erat, posita est, et qui sit verborum intellectus, auditori reperiendum relinquitur. Quorsum igitur haec disputo? ut intelligas, Reisigius si vim ablativi plane perspectam habuisset, sane ani- madvertisset ſieri posse, ut proposita vel signiſicata aliqua notione nominis, quae potestas propria est ablativi, modo ne haec notio pro subjecto sumatur quod ne fieret satis ablativi forma cautum erat, sane quam perspicue cogitatum aliquod significetur. Ope ablativi praesens rerum status quasi digito demonstratur, quo rerum statu quasi fultum et fundatum praedicatum aliquod enuntiatur, statimque lector vel auditor, nisi est nimis hebes aut tardus, quid alter voluerit, intellexerit. Dic, quacso, num apud homines audiendi elo- quendique ſacultate destitutos aliter fial, quibus aliquid ostendere solemus quod est iis pro ablativo, et aliquid signiſicamus, quod iis sit pro praedi- calo, quo facto, modo ne de subjecto dubitetur, non diu rerum incerti haesitare solent, adeo eorum vis colligendi exercitata est. Simili fere modo se res habet in eo loco, quem Reisigius ex Propertio IV, 8, 10 affert:

cum temere anguino creditur ore manus. Nec locus corruptus est, nec res valde obscura: manus creditur, dum os anguinum vel exstat vel est vel praesens ponitur, quod ad credendam manum spectet vel pertineat, id quod nihil aliud significare potest, nisi manus creditur ori anguino.

Hlactenus de dativo. Jam convertamur ad genitivum, quem eodem modo antiquissimae Romanorum linguae defuisse verisimile est, idque eo magis, quo est et intractabilior ad usurpandum et difficilior ad percipiendum quam dativi casus genitivi ralio. Ineruditos enim inferiorisque conditionis

a. Cf. Theod. Mommsen in egregio illo libro: Die unteritalischen Dialecte. Leipzig 1850. p. 365 sq.»Die älteren Lateiner scheinen in allen drei Declinationen im Dativ Singular das characteristische i abgeworfen und a für ai, o für oi, e für ei gesetzt zu haben; erst in späterer Zeit hat in der ersten Declination ae, in der dritten ei oder i wieder die Oberhand gewonnen.« Qui in eo tantum errare videtur, quod quae prisci illi Latini nondum habucerant, jam abjecisse eos censet.