— 12—
in qus etsi sunt, qui prout varia est dativi vis, ablalivum statuant, Graeci lamen dativi formam ita aptam esse judicarunt, cui deferrent quoad ejus fieri posset, partes ablativi Latini, ut novum aliquem casum conformare plane omiserint, cujus rei co magis ducenda ratio est, quo magis ubertate formarum lingua Gracca Latinae praestare solet. Quid? hoc nonne videtur contra Reisigii sententiam valere, quod ut quivis unus loquens vel cogitans, dum sermonem quam accuratissime sensis cogitatisque accommodare studet, magis magisque quasi coarctare cogitationes cogitur in angustioremque gyrum pro- pellere, sic etiam linguae omnino, quo magis excoluntur, eo magis ad deſiaite et accurale, ad acute, stricte, circumscripte loquendum niti progredique so- lent, ² si quidem omnes res, quae ubique sunt explicandae ac promovendae, a generali ad speciale quod dicunt, procedere videmus.
praeterea quo clarius appareat, veteri linguae dativum casum defuisse, quid illud? quod multae praepositionum cum ablativo conjunguntur, quum lamen multa alia verba, in quibus vis praepositionis praeponderat et temperat eorum structuram, solum dativum admittant; qui si casus prior fuisset, haud facile intelligeres, quidnam causae obstitisset, quo minus istae praepositiones perpetuo cum dativo copularentur, quas quidem jam inde a primordiis linguae repetendas esse vel ex co colligi licet, quod, ut Reisigius ipse concedit, b carum vis ad externos potissimum sensus pertineat. An censes praepositiones, quae cum ablativo consocientur, tum demum esse formatas, cum ablativus ex dativo segregatus fuerit? Quod revera si factum esset, lingua eodem ſere tem- pore mirum quantum progressus fecisset, nec antea praepositiones cum ablativo conjungendas habuisset,— ablativus scilicet deerat,— neque vero praeposi- liones cum dativo habebat, nam nullac eae, vulgarem saltem dicendi usum si respexeris, reperientur. Ablativum igitur et praepositiones cum ablativo con- sociandas defuisse consequens esset, quod utrumque parum credibile est: nisi forte cum Reisigioe quae praeposiliones postea cum ablativo conjungerentur, eas antea dativum secum habuisse statueris, quasi vero consuetudo loquendi subito convelli aut immutari potuerit, quo quid cogitari potest aut incredibilius aut ineptius?
Persequi alia et longum est nec necessarium, quoniam, quae dixi, suffi- cere arbitror ad probandum non dativum sed ablativum, qua forma erat varia
a. ld quod cohaeret cum analytico illo quem dicunt linguae charactere a viris doctis jam dudum agnito. Cf. Rumpel: Die Casuslehre in besonderer Beziehung auf die griechi- sche Sprache dargestellt. Halle 1845. p. 236 sqq.
b. L. l. p. 715..
c. L. l. p. 716:„Die lateiniſche Sprache hat nun bloß den Accuſativ und Ablativ zu den Präpofitionen geſetzt und vor Erfindung des Ablativs an deſſen Stelle den Dativ. u. ſ. w.⸗


