Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

ribus receptus, ex antiquo illo dicendi usu, peculiarem dativi formam respuente, judicandus est.

Congruenter huic nostrae sententiae quoniam a viris quibusdam doctis, in quorum numero Reisigiusa inprimis referendus est, conceditur in vetus- lissima lingua Latina eandem ablativi ac dativi formam fuisse, jam altera quaestio exsistit, utrum ista de qua diximus forma, dativo casui sit tribuenda an ablativo, vel ut apertius dicamus quod volumus, utrum ablativus ex dativo, quae est et Reisigii et aliorumb sententia, an contra ac tradi solet, dativus ex ablativo ortus sit. Ouae quaesltio disjuncta ut est, eo diligentius examinetur velim, quo magis prout res varie absolvitur et trans- igitur, varie de linguae Latinae et primordiis et idiomatis sentiri necesse est. Nam ista opinio, in quam nuper viros doctos incidisse video, linguae Latinae casus ad linguam Sanscrilam revocandos indeque explanandos esse, tantum abest ut rei expediendae conducat eamque illustret, ut etiam obscuri- tatem ei afferat et veri inveniendi vias, aciem animi cernendique vim prae- stringendo obstruat, quod longius persequi hoc loco non conceditur. Sed ut ad propositum revertamur, Reisigii causa eo minus probari potest, quod vix usquam sui simile aliquid habet. Neque enim usu rerum cognitum habemus et sibi ipsi repugnat, quod mixtum atque compositum sit, secerni idem segre- garique ex puro et simplici. Tale autem aliquid Reisigium statuere necesse est, quum dativum singularis tertiae declinationis i tantum littera terminari velit, et ablativum singularis ejusdem deoclinationis duplici modo et i et e littera exire posse dicat. Contra ea vide, quaeso, utrumne probabilius sit, ablativum, cujus est vis varia et latissime patens, ex angustiore dativi notione esse dilatatum et quasi ampliſicatum, an ex duabus illis formis in e et i ex- euntibus, alteram, quae littera i terminatur et dativo casui tribuitur, in angu- stiorem notionis complexum esse coercitam? Mihi quidem dubium esse non potest, quin quae altero loco sententia posita est, verior sit, praesertim id consideranti, non admodum necessarium fuisse novas novorum casuum formas quaerere, si lingua dativum habebat tali vi praeditum, qualis omnino dativi propria esse solet. Cujus rei grave argumentum ex lingua Graeca peti potest,

a. Vorleſungen über lat. Sprachwiſſenſchaft. Herausgegeben mit Anmerkungen von Dr. Friedr. Haaſe. Leipzig. 1839,§§. 54, 65, 66 et saepius.

b. Cf. quae leguntur apud Godofr. Hermannum: de emend. rat. Graec. Gramm. p. 137: In qua re hoc merito mirum est dignumque subtiliori pervestigatione, quid sit quod casus reperiantur omnino sex, si quidem sextum casum recentior Romanorum sermo adjecit. Roeren, Annotationes ad grammaticorum de usu casus ablativi praecepta, in programm. Paderborn. a. 1854, p. 6: Latini vero, quod re differt, diversa etiam forma significarunt et quinque illis quos numeravimas casibus addiderunt ablati- vum, cet.

2*