Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

In quarta quoque declinatione dativus communem saepe cum ablativo formam habebat, et C. Julius Caesar, et singulari linguae Latinae scientia insignis et ingenio omnium istius aetatis hominum fere princeps, dativo singu- laris numeri hujus declinationis cundem quem ablativo, exitum constituen- dum esse censuit. Cujus rei idem Gellius auctor est. N. A. IVY, 16.

Licet fateamur nos causam, ex qua ista Caesaris sententia sit profecta, nescire, tamen qui eum i litteram dativi singularis quartae declinationis ideo damnasse crediderit, quia non intelligeret, quomodo ab exitu us ablativi forma in ue exire possef, eum equidem non multum a vero aberrasse putaverim. Nam i dativi singularis tertiae declinationis ex e, quo in eadem declinatione ablalivum plerumque indicari scimus, profluxisse et ut ita dicam, exacutum et quasi condensatum esse, co minus incertum esse poterit, quum alibi quoque a veteribus scriptoribus ipsis verbis relatum legamus, e et i litteras, praesertim in fine vocabulorum, quod necessarium est et in rei natura con- stitutum, vocis sono non clare distinctas fuisse. De qua re audiamus Quin- tilianum Inst. Or. I, A, 7. Et medius est quidam u et i litterae sonus. Non enim sic optimum dicimus ut opimum et in here neque e plane neque i auditur. Et paullo post I, 4, 17:»Ouid? non e quoque ài loco fuit? ut Menerva et leber et magester ct Diiove et Veiove pro Diiovi et Veiovi. Sed mihi locum signare satis est. Non enim doceo sed admoneo docturos.« Et ex hoc ipso, quod se admonere tantum docturos dicit, colligere possumus, longe lateque hanc loquendi consuetudinem diffusam fuisse. De eadem re loquitur I, 7, 22 et 24. quos locos velim apud ipsum inspicias. Conferri potest Cicero de Orat. III,§. 46:»Quare Cotta noster, cujus tu illa lata, Sulpici, nonnunquam imitaris, ut jota litteram tollas. ete plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed messores videtur imitari.« Cfr. Id. Orat.§. 137 et 259; de Off. I,§. 133.

Quod si prisci illi Latini parum presse et distincte loquebantur, et, id quod cum illo cohaeret, casuum exitus non usquequaque vocis sono casui conveniente informabant, ejus rei non minima causa existimanda erit, quod, ut sensa et cogitata dicendo exprimerent apte et accommodate regulis gramma- ticae, nondum curabant. Itaque dativi,? littera formandi rationis, Ciceronis et Caesaris aetate et post usitatae, vix ulla alia causa reddi poterit, nisi quod, quum eruditio sensim hominumque captus et judicandi cernendique facullates majorem in modum essent aucta et corroborata, fieri non poterat, quin etiam loquendi usus strictiores sibi leges observandas imponeret et logica sic enim, ut opinor, appellemus dativi ratio uhi designanda erat, quam accu- ratissime fieri posset, externa quoque forma declarare studeret. Quod si passim vetustior forma i. e. ablativus, apparet, hic loquendi modus, a veterio-