— 9—
probatur, quod saepissime eorum externae formae plane inter se congru- unt. Nam post quamquam in dativo singularis numeri quartae et quintae declinationis i littera accessit idemque factum est quodammodo in prima et tertia declinatione, qua littera i addita simul relatio est ad rem aliquam alii rei ex adverso positam adjuncta, non admodum tamen multum ex captu certe vulgi, hac littera i addita, ut dativus exsisteret, aut ademta, ut ablativus re- linqueretur, utriusque casus naturam ac vim immutatam esse ex eo conjeceris, quod in secunda declinatione et ubivis in numero plurali peculiarem dativi formam ab ablativo diversam ne periculum quidem exprimendi lingua Latina fecisse videtur. Consentaneum autem est, quod eadem vel simili forma sit exhibitum, idem quantum ficri possit, cadem aut simili sensus ratione esse intelligendum, quod nisi concesseris, vide ne omnino de declinatione verborum loqui non possis, quae nihil aliud habet propositum, nisi ut quae inter se aut cadem aut pari ratione videntur esse collocata, cadem aut pari ratione lingua efferantur, ut rebus ipsis oratio quasi accommodata sit.
Quac quum ita sint, non erit quod mirere, si etiam apud optimos scri- ptores ablativum interdum positum inveneris, ubi ex vulgari loquendi usu dativum exspectaveris, velut apud Horat. serm. I, 6, 67:
velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos.a Veteres grammatici ejusmodi formas aperte dativo tribuunt, i. e. sub abla- tivi forma dativi vim suhesse existimant, cfr. quae tradit Gellius N. A. IX. 14.
Apud alios quoque scriptores talia reperiuntur, ut apud Cic. Fam. VII. 13, 2: mallem auro, aere, argento essent. Liv. XXX, 13: nec tamen sol- vendo aere alieno respublica est.— Id. XLII, 28: His practoribus provinciae decretae: duae jure Romae dicendo etc. b
Fortasse tralaticium hoc nescio quid, quod in nonnullis istarum formu- larum cernere licet, magis ctiam admonere nos debet, ut gravia in iis testi- monia vetustioris loquendi usus, in posteriorem linguam sine ulla immutatione recepti agnoscamus, ex quihus de prisci sermonis habitu haec ct haec con- jicere possimus.
a. Etiam alibi ablativus vices dativi obire poterat, cf. Auct. b. Afric. 69: OQuod postquam Caesar animadvertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum jubet comportare.
b. Cf. Verg. Aen. X, 361: Ilaeret pede pes densusque viro vir. Horat. serm. I, 3, 94: Quid faciam si furtum fecerit aut si prodiderit commissa fide. Sallust. Jug. 16 et 74.— Ruddimann. Instit. gramm. Lat. I, p, 76(ed. Stallb.) et ibi citata.— Haase ad Reisig. Vorleſungen über lat. Sprachwiſſenſchaft, p. 87.
7


