——
ablativus mirum quantum brevitati sermonis et gravitati serviens, quam fre- quentissime usurpari solitus est. Factum autem est sine dubio serius aliquanto, quum et lingua et cogitandi vires multo magis jam auctae et ampliſicatae essent, ut homines de certo quodam interiore nexu, qui inter illud esse, quod quasi socium enuntiati animadvertebatur, et ipsum enuntiatum esset, cogitare inciperent, ut quae ratio alterius ad alterum esset, perspicerent, hanc eorum inter ipsa rationem cognitione mentis perciperent, ad conscien- tiam animi perducerent, nominibusque, qualia in grammatica usitata sunt, notarent.
Sic primaria illa ablativi vis quasi in partes discerpta est et illae radices significationis ablativi, quas in eo, ut esse tantum aliquid vel esse positum sive cogitatum significetur, contineri reperimus, istis secundariis ablativi sig- niſicationibus velut ramis adeo obtectae et obscuratae sunt, ut vix usquam aut cernere possis aut agnoscere velis.
Esse omnino aliquam rem una est omnium maxime necessaria conditio late patens, qua tamquam firmo solido omnes aliae z⁷σ odoice rationes et qualitates nituntur et sustentantur. Et damus illud quidem, reliquos quoque casus praeter ablativum ab hac cujusque rei vel notionis essentia(pace dixerim nostratium Ciceronum?) proſicisci et ad eam revocari posse, sed istud esse, ad quod reliqui casus revocari possunt, comparatum cum eo, quod ablativo casu significatur, huic ut pars generi subjiciendum est. Munera enim, quibus quisque casus— obliquus fortasse adjiciendum— fungitur, nondum sunt satis in ablativo discreta ac diremta, ita ut hic casus interdum reliquorum partes suscipere potuerit.
Nunc si contendimus priscam linguam Latinam(plebeiam?) dativum casum omnino non habuisse ejusque vices ablativum subüsse, jam de dativi significatione videamus oportet.
Dativi casus significationem si cum ablativo comparaveris, ita dativum ab ablativo differre reperies, ut non rem solum aut esse aut cogitatam ponat, sed e regione alius cujusdam aut rei aut personae cum praedicato aliquo consociatae eique ex adverso constitutam ponat. Haec dativi vis fere ubivis agnosci potest et optime apparebit, si structuras, quales sunt: donare alicui, adimere alicui similesque consideraveris, in quibus duae personae e regione vel ex adverso sibi et pari dignitatis gradu positae quasi oculis intuendae auditori vel lectori proponuntur. Quam prope igitur horum casuum signiſica- tiones inter se conveniant, a quum hinc ſceat perspicere, tum eo magis etiam
a. Cic. ad Ouint. fr. I, 2, 9: et si sunt occupationibus tuis minus animadversa, nunc perspice et purga.— Horat. Ep. I, 2, 36: Intendes animum studiis et rebus ho- nestis, cf. Cic. Tusc. Disp. I, 1, 1


