Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

alteram pro rerum statu saepe alterius causam esse judicat, istam causam co- gitando tantum adsumens et percipiens: qui loquitur, re vera nihil facit aliud, nisi ut quae ei conjuncta vel una et simul apparebant, eodem plano modo, quomodo ei una et conjuncta esse videbantur, proponat, in incerto relinquens, qua comprehendendi ratione cogitanda sint. Neque enim dubitandum est, quin homines nulla alia re nisi experientia docti, rerum causas earumque progressus et eventus animadvertere et notare inceperint, ut hodieque ſt, quum observatione diutius adhibita saepe nobis contingit, ut quibusdam rebus antegressis, quasdam semper eodem modo evenire res animadvertamus. Quae talium rerum inter ipsas necessitudo tandem nos cogit, id quod antecesserit, habere pro causa efficiente id, quod continuo consecutum sit. Atque ita adducimur, ut omnino cogitare et loqui de ratione quadam causae et eventus incipiamus. Fieri autem vix potest, ut qui nondum ex usu aut disciplina, quid ommino causa sit, cognitum habeat, is ullam in loquendo aut cogitando causae notionem mente fingat aut adhibeat.

OQuac quum ita sint, quaeris, quomodo hoc signiſicationis ablativi lato ambitu quid alter dixerit et voluerit, alter recte semper et penitus perceperit et intellexerit. Nihil profecto facilius. Solet enim ut in omnibus rebus, sic in lingua quoque perpetua loquendi consuetudo et usus frequens incredibilem quan- dam exercitationem afferre. Accedit, quo magis etiam ablativi significatio promta sit et aperla, quod plerumque ablativi ea praecipue vi et potestate notionis ad enunliaia spectant, quae est cujusque substantivi vel nominis maxime sua et pro- pria. Quod magis ex his apparebit.*Verbi causa dies vel dies aliqui ablativo casu ut exstans positus et ad enuntiatum aliquod pertinens vix poterit, quin tempus quo aliquid factum sit vel ſiat, denotet, cui rationi apta est interrogatio illa apud gram- maticos usitatissima quando? Similia fere sunt hora, mensis, annus, tempus, alia. Simili modo alia substantiva notione loci vel spatii praecipua pollent. Talia fere sunt terra, mare, rus, locus, litus, coelum, alia, quae notione loci ad enuntiatum aliquod pertinent, ita ut interrogatio conveniat ubi? Ex eadem fere ratione reliquae ablativi significationis species, quatenus inter se differre videntur, judicandae sunt, velut gladius ablativo casu cogitatione positus nulla prorsus ratione nec temporis nec loci quidquam, verum instrumen- lum tantummodo, cujus ope effectum aliquid sit vel efficiatur, designare potest. Hinc maxine et magis etiam, quod non omnes res et notiones tali quadam una, sed varia saepe vi et potestate quasi praeponderant, secundum quam efficaces cogitari debent, variae illae signiſicationes ablativi casus, quales e grammatica notae esse solent. Ac tamen quo crebrior ejus usus et frequentior fieri incepit, eo minus dubii quidquam in quaque sententia relinqui potuit. Quocirca generalis ista harum rationum declaratio, quae mente semper et cogitatione supplenda et discernenda erat, merito retenta et conservata est, et