— 6—
nem, ut ita dicamus, ipsis verbis expressam esse putant aut vim aliquam ei specialem, velut causae, ex qua, vel instrumenti, quo, vel loci, ubi aut unde, vel temporis, quo quid fiat vel factum sit, aliave similia tribuere solent. Verum est mens sola, quae duas res quasi societate contineri animadvertens,
stibus quum dicimus, tamquam factum aliquod id esse saltem concedamus necesse est, duo quasi fundamento suo reliqua enuutiatio insistat. Quae nostra sententia etiam aliis iisque certissimis argumentis comprobari potest. Quid enim causae est, cur, quum participia plerumque isti ablativo accedant verborum aut activorum aut passivorum, participium tamen praesentis temporis verbi esse nunquam addatur, immo ejus verbi ne exstet quidem? Facile, credo, responsum est. Quum ablativus scilicet per se ipsum significet aliquam rem esse, appuret apud adjectiva aut substantiva, ubi vices partici- piorum subeunt, non necesse esse 77/G◻ ouolcœg notio per participium aliquod insuper addatur. Id quod regulae instar in lingua Latina nusquam non animadyverti licet, quae participio temporis praesentis verbi esse ita facile caret, ut nulla inde rerum signiſicandarum obscuritas auditori oboriatur. Patet autem per se hunc quoque ablati- vum pariter ut alium quemcunque, vario sensu ad sermonem, cum quo conjunctus sit, pertinere posse et in alia sententiarum ratione aliter eum, primaria ejus signiſicatione minime abjecta, accipiendum et intelligendum esse, ut mox apud ablativum vulgarem videbimus. Cf. Sallust. Cat. 11: Sulla— bonis initiis malos eventus habuit, i. e. ut Kritzius verissime interpretatur: quum bona essent initia(Germanice: bei guten Anfängen.(Sed cur omnino haec addidit? scilicet quia omnia isto loco planissima erant.). Alios locos afferre non opus est, quum fere ubique obvii sint. Apud Cicero- nem Attic. I. 16, 5: Ita, summo discessu bonorum, pleno foro servorum, XXV judices ita fortes tamen fuerunt, ut summo proposito periculo vel perire maluerint, quam perdere omnia, ablativi vis, qua aliquid positum esse vel esse solum indicari scimis, quo magis eluceat, participio proposito addito effectum est. Conferas velim Nep. Them. 2: Idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo.— In aliis locis, velut apud Tibull. Eleg. I, 1, 5, ubi ex nonnullorum codicum auctoritate, collat, Horat. Epist. I, 18, 97, scribendum est: me mea paupertas vita traducat inerti, ista ablativi absoluti significatio prope tantum abest a vulgaris ablativi vi, rationem, qua quid fit, instrumentum, alia, indicantis. Atque sic etiam substantiva fere nuda qyuasi sua vi et natura in ablativo posita inveniuntur, velut Cic. Legg. III,§. 37: non quid hoc populo obtineri possit, sed quid optimum sit, tibi dicendum puto., ad quem locum cfr. Feldhuegelius in commentario p. 314. cf. Caes. b. Gall. VI, 44, 1; VII, 17, 2.— Verg. Aen. V, 18.
In aliis dictionibus ca ablativi significatione, quam ejus casus primitivam esse de- monstrare conati sumus, réetenta, multo ſit saepe oratio vividior et quasi sensus magis pellit, ita ut ante oculos fere, ſuomodo res gerantur, nobis cernere videamur. Sic in dictione illa: Marte decernere aliisque similibus, in qua fiat oratio inanis formula necesse est ac verborum strepitus nihil intuendum oculis quodque cadat sub animi adspectum praebens, nisi interesse proeliis Martem(conferri potest Auctor b. Alexandr. 75) eaque regere quamvis temere et sine ratione aut consilio furentem omninoque tamquam esse eum in pugnis statuere volueris. Cf. Curt. IV, 5, 7; IV, 1, 8; Gaes. b. Gall. VII, 19; Verg. Aen. IX, 518 et saepius. Ex cadem analogia inter- pretandae sunt dictiones, ut Cic. Off. I,§. 110: Nihil decet invita ut ajunt Minerva. Similiter: pace alicujus dicere i. e. ut pax cum aliquo sit vel servetur vel mansura sit. Cic. Off. III,§. 41.


