— 5—
ex qua quid constare dicitur, pretii, quo aliqua res vel emitur vel venditur, alia omnino, ut ita dicam, alius rationis ratio esse videtur, quae ablativi se-
cundariae signiſicationes dicam anne ejus significalionis species etsi rationes varie ad totum enuntiatum affectas denotant, omnes tamen ex iisdem plane radicibus enasci et ab eadem ablativi indole repetendas esse nihil jam atti- net ut pluribus demonstremus. Qui non admodum est hebes nec praejudicata aliqua opinione ducitur, qua nihil est nec perversius nec litteris inimicius, facile intelliget, primariam esse ubivis ablativi vim eam, ut denotet aliquam rem positam esse vel omnino esse ct hoc duntaxat respectu ad enuntiatum aliquod pertinere, ut esse tantum aliquid vel cogitatione poni signiſicet. a Magnus est enim error, si qui ablativo ipso logicam aliquam sententiae ratio-
sit vel positum sit aut cogitatum, ex illo notissimo dicendi genere, quum ablativus apud comparativum apparet, de qua structura mirum quantum viri docti somniant et ad ineptias abeunt; cf. Cic. Legg. I.§. 22: quid est autem, non dicam in homine, sed in omni coelo atque terra ratione divinius. Omni explicatione missa verbum e verbo Germanice convertamus: Was iſt aber, ich will nicht ſagen in einem Menſchen, ſondern in dem ganzen Himmel und auf der Erde die Vernunft ſeiend geſetzt oder gedacht, vel brevius et aptius etiam: die Vernunft angenommen, güöttlicher?— Id. Finib. V,§. 38: animi virtutes— ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. Germanice vertas: welche angenommen(el gedacht, vel als ſeiend geſetzt) es nichts göttlicheres in dem Menſchen gibt. Vides sic quam proxime nastram linguam Latinae accedere accommodarique posse, duum nostra haec interpretatio adeo perspicua sit, ut ne puerorum quidem captum fugiat.
a. Quamquam nec propositum nobis hoc loco est nec necessarium, singula quaeque per- sequi, tamen ut summis rebus explicatis uno in conspectu omnia videamus, ablativum illum absolutum quem dicunt, praetermittere noluimus, praesertim quum ex eo satis clare appareat, primariam ablativi significationem nullam esse aliam, nisi ut cogitatum vel positum aliquid esse vel potius esse omnino indicet, cujus in enuntiando praedi- cato ratio sit habenda quodve ad praedicatum pertineat idque aliquo modo attingat vel afficiat. Mirum autem est, quod quamquam ablativus absolutus idem plane est, quod alius quivis ablativus, i. e. ablativus, in constituenda tamen hujus casus signifi- catione principali minus ac debuit, a viris doctis consuſtus est. Ac primum quidem constat, ablativum tum dici plerumque absolutum, quum consociatus est cum participio, aut adjectivo, aut ctiam substantivo, quod ita verum est, ut non usquequaque certi ſines inter utrumque ablativum constitui possint. Ex quo deinde sequitur, ablativum istum absolutum non nisi membrum vel partem esse enuntiationis ejus, cui injectus est, quod monemus ideo, ne credas eum necessarie semper in lingua Germana per plenum enuntiatum reddendum esse, quod ubi fit, ibi sententiae magis quam structura ratio habetur. Quod tamen praesertim tironibus ideo minus concedendum erit, quia ea re ad liberius convertendum, quod improbandum est, induci solent, caque de causa minus quae sit sub ablativi ipsius forma ablativi vis, percipere discunt. Proprium autem istius structurae id esse videtur, ut notio participii— et quum participiis tem- poris plerumque alicujus significationem contineri notum est,— ut notio temporis prae
ceeteris emineat. Verum tamen sic quoque isto ablativo essc vel maxime rem aut factumn, de quo agatur, denotari censemus. Nam ut exemplum sumamus, victis ho-


