1—
tum et cogitatum sit, ad praedicatum i. e. ad totam enuntiationem spectet et pertineat.(Der Ablativ bezeichnet im Allgemeinen, daß eine Sache als ſeiend oder vorhanden ſeiend angenommen wird, und in dieſer Bedeutung Bezug auf ein Prädicat hat). Non necessarium est addere istud ess e, de quo diximus, quam latissime patens accipiendum esse,a Ut igitur e. c. pila ludere dicitur, in quo ista ratio, ex qua pila posita et cogitata sit ut exstans ad ludendum et quasi in societate ludi cumque eo conjuncta oculis vel sensibus compareat, satis clara et manifesta est, sic eodem modo dici posse„aula ludere! h non est quod moneamus, quum in eo aula prorsus eadem ratione atque in priore dicto ut exstans(als vorhanden ſeiend) ad ludendum intuenda sit. Id tantum discriminis est, quod omnino intercedit inter pilam et aulam, ex quo illa, pila, ut res in loco aliquo manibus comprehensibilis, haec, aula, ut locus ipse aliqui sensibus apparet, ex quo sequitur, ut alterius dictionis sensus, ut ab altero paullulum diversus nobis hominibus Germanis visus est, sic etiam paullulum aliter reddendus esse videatur, quis enim non videt, aula ludere idem quod in aula ludere valere? Sumannis alium locum. Cicero de imp. Pomp.§S. 7 dicit:(Mithridates) uno die tota in Asia tot in civita- tibus uno nuntio atque una litterarum significatione cives Romanos necandos— denotavit; in quo ablativi eodem modo signiſicant res vel notio- nes quasi praesto factas praedicato, licet alius alia ratione. Die enim non potest non temporis significatione, qua superat, ad praedicatum spectare, ablalivos nuntio ei significatione statim apparet non posse alia vi prae- dicato addi, nisi ut tamquam instrumenta actioni perficiendae inserviant, et si in verbis tota in Asia pracpositionem in cum nonnullis codd. omiseris, tertium ablativum tota Asia patet ita ad praedicatum affici, ut signiſicatione loci emineat, ut id vidimus in priore loco.
Vides in alia rerum et notionum ratione et conditione ablativum aliam prae se ferre significationis speciem. Alia enim esse videtur ratio, quae intercedit inter causam quae dicitur, et eventum, alia quae intercedit inter instrumentum et rem effectam, alia ratio videtur esse conditionis, sub qua quid fit, alia temporis, quando, alia loci, ubi quid factum est vel ſit, alia comparationis, quum duac res fere juxta se ponuntur, c materiae,
a. Verg. Aen. IV, 328.— Juven. sat. V, 138 cf. Franc. Ritter ad Hor. carm. I. 16, 5.
b. Sic: curru vehi; proficisci navibus, alacri animo, omnibus copiis, cet.; cor- nibus se tutari; manu aliquid tenere; ardere ira; nimio gaudio desipere; cupidi- tate induci; metu cogi; aetate et morbo impediri; virtute metiri; arte valere; pedibus laborare; claudum esse altero pede; lepore et humanitate omnibus praestare, quae exempla pro aliis innumerabilibus sufficiant.
c. Longe facillime ablati visignificationem esse eam intelligitur, ut sumatur aliquid tanquam


