Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

ces significationis hujus casus, ex quibus omnes ejus quae feruntur, secunda- riae significationes velut rami enati sunt, altius penetrando et inquirendo indagaverit, facili eum negotio expediri rem posse concessurum esse nobis persuasum est. Itaque ante omnia videndum est, quae primaria ablativi signiſicatio et potestas sit. Quod ut ſiat, opus est, ut paullo altius rem repetamus.

Quotiescunque de initiis linguae mecum cogitavi, sic fere animo mihi rem proposui, fuisse externas inprimis res, quibus quicunque quasi in condenda lingua partes suscepisset, impulsus sit, ut quae a sensibus ei tradita et im- pressa essent, eloqui et cum altero communicare studeret. In qua re quid magis consentaneum est quam ita loquentem versatum esse, ut rerum effigies, quales ei in animo impressae erant eique obversabantur, dicendo quoque effingere atque sic sermonem suum ipsi rerum statui, qualis ei visus erat, quam accuratissime posset, accommodare quaereret? Quunm igitur quae ſiebant quaeque intuebatur, animadvertercet saepe una cum alia quadam re esse et quasi in ejus societate versari, ſieri non poterat, quin istam quoque aliam rem in imagine ea, quace ei ante oculos obversabatur quaeque et verbis et oratione quam diligentissime ad rerum veritatem depingenda erat, exprimere cogitaret. Manifestum autem est, non potuisse istam aliam rem, de qua diximus, designari ita, ut pro primaria et pro principali accipi posset, i. e. ut subjectum quod dicunt, esset, sed quae simul et cum subjecto et cum praedicato f. e. cum toto enuntiato esset et exstaret. Quod ut significaretur, certa quaedam iorma instituenda erat substantivo vel nomini, quo res ista designaretur, peculiaris et a nominativi casus forma saltem, quantum fieri poterat, diversa, quae forma nihil aliud erat, nisi casus ablativus qui dicitur, significans rem aliquam a subjecto quasi diversam et ablatam atque cum tota enuntiatione simul exstantem et conjunctim cogitatam. Quac loquendi ratio ut per se simplex et vera fuit, ita rerum significandarum naturae plane congruenter instituta esse judicari debet simulque apta est, quae nobis ostendat, qua via sermo Latinus et ad formationem casuum omnino et inprimis ablativi venerit quaeque illius casus primitiva vis ac potestas sit. Jam igitur ita fere eam constituere liceat, ut ablativus nihil, nisi esse aliquid cum aliqua re vel om- nino esse vel etiam positum aliquid aut cogitatum esse cum alia quadam re significet, quod in universum nulla alia vi, nisi quatenus omnino sit vel posi-

labor in singulorum casuum potestate accuratius indaganda consumtus frustra susceptus esse videbatur. Cf. Hieckii dissertat: Vorbemerkungen zu einer Parallel-Syntax der Casus im Deutschen, Griechischen und Lateinischen, in programm. Gymnasii Gryphis- waldensis. a. 1854. Cujus praeterea conatus, linguae Latinae sicut Sanscritac octo

casus tribuentis, rideas an miserere, nescias. 1