— 2— *
quam magnorum virorum aucloritati plus aequo tribuere. Neque vero ullo numero habendus est, qui non nisi quod alteri placet, ratum habens suum judicium adhibere plane in graviorihus quaestionibus desinat. Id quod maxime de casibus dici potest, de quibus etsi varie sentiunt viri docti, non sunt lamen ita eorum libera judicia, ut non usquequaque praeclari alicujus viri sententia quamvis falsa nitantur. a Et haec sine dubio causa est, cur viae et rationes, quae pertinent ad explicandam et illustrandam casuum indolem, nondum sint omnes adeo investigatae, ut res satis expedita et perspecta sit. Immo vero multa restant quae accuratius considerentur, multa, quae luminis aliquid huic quaestioni si non ad exitum perducendae, at profligandae tamen afferre possint, et ut in aliis rebus saepe quaerere solemus, quo quaeque modo factae et ortae sint, quae quasque secutae, quid spectent, sic in casi- bus quoque recte existimandis summi momenti esse apparet indagasse, unde suam quisque originem duxerit, porro, utrum omnes eodem tempore et re- pente sint exorti, an post longiora intervalla singuli singulos secuti exstite- rint, quis eorum primus, quis postremus, quis quem secutus in lucem procreatus sit.
Talibus interrogatis responsa pleraque a linguae Latinae casibus eorum- que significationihus peti posse in iis quae sequuntur, videbimus. Hic quidem statim aperire liceat, nobis ex compluribus vestigiis apparere videri, linguam Latinam ab initio non omnibus suis sex casibus instructam fuisse, sensimque eos, quos obliquos dicant, ex ablativo casu, in quo tamquam in folliculo quodam nondum explicati ac discreti continereniur, prognatos et evolutos esse.
Quod dictum quamquam primo adspectu habet, in quo offendare, prae- sertim iis temporibus, quibus studia ad linguam Sanscritam collata alia plane nos edocere videantur, tamen haud scio an satis certa exstent indicia, quae huic nostrae sententiae faveant. Constat enim saepenumero ablativum ibi positum esse, ubi ex linguae consuetudine alium casum veluti dativum aut genitivum aut accusativum exspectaveris. IHlic quaerat aliquis, quonam pacto ſicri polnerit, ut Latini scriptores in ejusmodi locis ablativum casum ponere sibi permissum esse arbitrarentur. Pendet hujus rei tota quaestio ab ablativi prima significatione ac vi, b quam qui acri judicio perpenderit, qui quasi radi-
a. Quamobrem hie statim indicare liceat, nos receptas Grammaticorum opiniones, ne dicam somnia, usquequaque in singulorum casuum natura et significatione investi- ganda aut nihil curasse omnino, aut non multum ponderis eis tribuendum esse censere.
b. mnino primariam uniuscujusque casus notionem ac vim ex veterum Romanorum sensu atque intellectu plane percepisse et ad sentiendi intuendique rationes, quibus Romuni in effando ducebantur, revocasse perspicue hand scio an una omnmium res sit maximi momenti, quae ideo nostris diebus in invidiani esse adducta videtur, quod


