Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

pers diligentioris stili scriptores Cicero, Nepos, alii, cum uno genitivo casu conjungunt; apud priores Latinos ablativum sibi junctum habere potest. a Etiam in soluta oralione hoc adjectivum passim ablativum adsciscit. b Plane codem modo apud Ciceronem Acad. II,§. 21, veteres aliquot editiones e codicibus praebent: Si homo est, animal est mortale, ratione particeps. Recentiores editores huic loco genitivum obtrudere conati sunt, parum recte, opinor, codicibus adversantibus. Quum enim ex antecedentibus primariam ablativi significalionem norimus, adduci vix possumus, ut ea quae codices praebeant, non vera videantur. Itaque particeps ratione in universum nihil aliud signiſicat, nisi particeps, quatenus ratio vel est vel cogitatur, i. e. nisi apud particeps alius genitivus apparet, pendens ex hoc adjectivo, cujus quis particeps sit auxilio rationis, nam ad id quoque ralio exstans pertinere potest(ratione ablativ. instrum.)« particeps, ut Germani dicunt, an der Vernunft i. e, particeps rationis ipsius, plane nihil aliud.

Vides ablativum non tam incptum esse, quam primo adspectu videri solet. Verum tamen saepenumero minus commodus judicandus est, nulla alia de causa, nisi quod ejus significatio nimis, ut ita dicam, spatiosa et magno circuitu ideoque interdum minus deſinila est. Id enim sine dubio, ut enuntiatio quaelibet, sic etiam lingua universa ad majorem perfectionem nitens proposilum sibi habet, ut a generatim dicendo ad distinguenda singula quaevis arcliusque complectenda progrediatur. Quocirca prisca illa lingua Latina ut aptior fieret ad accurate quaeque dicenda et omnino, ut ad con- formationem quandam orationis perveniret, non poluit non in latissima illa ablativi provincia arctiores quosdam ſines circumscribere, in quibus alii casus sedes collocarent, qui et perspicuitati sermonis inservirent magis et in quaque sententia recte intelligenda laboranti auditori succurrerent, qui omnino ne- gotiis in isto latissimo linguae campo gerendis cum ope semper et auxilio praesto esse possent. Quid multa? genitivum lingua Latina progenuit, qui etsi satis maturo locum suum in lingua occupasse videtur, nequaquam tamen adeo celeriter ablativi usus obsolevit, ut omnino nusquam appareret. Immo vero aliquot erant cogitationis rationes, in quibus vel maxime aptus is casus et conveniens rei declarandae existimarctur. Itaque ubi ante commodus visus est, ibi post quoque dignitatem suam facile, retinuit, idque co magis, quo

a. Plaut. Amphitr. II, 2, 80(Schmieder) adpellare itidem ut pudicae suos viros, quae sunt, solent, eo more expertem te factam adveniens obfendi dami. Cf. Ibid.

Asin. I, I, 31; Pers. IV, 3, 40. Catull. carm. 66, 77.

Sallust. Cat. 33: Omnes fama atque fortunis expertes sumus.

c. Ut apud Cie. de Orat. I, 110: Quarum qui essent animo et scientia compo- es, eitc.