Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

magis interdum nescio quid decoris sermoni impertitur, si unus alterve locus minus aperte ad intelligendum elatus est et quae sit sententiae ratio, ut in- veniat, lectori tamquam parvus labor imponitur, quo magis animi virium intentione in intimum cum rebus et sententiis commercium trahatur. a

Has potissimum et similes causas fuisse crediderim, cur et poetae et pedestris orationis scriptores in usurpandis his casibus apud adjectiva maxime et verba usquequaque certos fines utrique casui et terminos, intra quos sub- sisteret, constituere omiserint et ad arbitrium suum alteri ut in alterius regnum interdum transcurreret, permiserint i. e. ablativum usurpaverint, ubi genitivum et genitivum, ubi ablativum exspectaveris, Denique hinc optime

explicari posse censeo nec nullius momenti id esse videbitur ei, qui ubivis non in rebus magis quam in rerum causis investigandis studium collo- caverit, cur in lingua Latina cum eisdem adjectivis et cum eisdem verbis

et genitivus et ablativus conjungi possit.

Constat enim haud exiguum esse numerum adſocheorum. quae cum utroque casu, et genitivo et ablativo, conjungi soleant. Atque ea ipsa, quibus cum alterutro quasi ſirmam et stabilem necessitudinem esse putaveris, non adeo sibi constant semper, ut nullam prorsus cum altero casu societatem coeant. Ejusmodi sunt verbi causa adjectiva peritus et cousultus, quae ubi grammatici cum genitivo conjungi docent, ibi ablativum quoque omittere non possunt adnotare apud ea usitatum fuisse. Adjectivun peritus quasi praeteriens animadvertas velim cum ablativo conjunctum vocabuli, quod quae ejus natura est et vis, jam mature Romanorum cogitationes exercuisse videtur, ut haud sciam an e prisco loquendi usu haec dictio: jure peritus, judicanda sit. Idem nescio an cadat in adjectivum consultus, quod cum ablativo ejusdem vocis passim consociatum invenitur.

Eodem modo ablativi aliorum vocabularum apud adjectiva ista apparent. Potes, idque fortasse recte, in talibus dictionibus, quales modo commemora- vimus, ablativum ea significatione accipere, qua prae ceteris eminet, ut Cic. de Off. I,§. 147 usu periti sunt, qui ex usu alicujus rei vel experientia docti cognitionem ejus rei sibi paraverunt. In aliis contra locis ista discri- mina in opinione sola sunt et acuminis ostentandi causa ficta magis et com- menticia quam vera et certis argumentis evicta. b Scilicet adeo quasi in

a. Cf. Quintil. Instit. Orat. VIII, 2, vol II, p. 70. Ed. Bip.»At pervasit quidem jam multos ista persuasio, ut id jam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerint, acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audiverint, sed quasi invenerint.

b. Cic. ad Aft. III, 14, 1: Plenus sum exspectatione. Id. cum sen. grat. ag. §. 13: qua auctoritate vir! vini somni, stupri plenus. Nep. Eum. S: omnium