— 23—
confiniis sunt constituti duo isti casus et uterque saepissime ita aptus ad eandem sententiam exprimendam, ut non mirandum sit, quod alter in alterius ſfines invadere et adversarium gradu demovere studeat. Harum rerum qui potest dubitari, quin ea potissimum causa fuerit, quod ablativi consuetudo saepe ita inveteraverat, et casus iste ita commodus ad sententiam declarandam existimabatur, ut ejus familiaritas vix ac ne vix quidem repudiari posset. Quocirca genitivus apud adjectiva nonnulla et verba licet magis consentaneus esse eorum logicae notioni videretur, tamen sermonis consuetudine dominante parvam tantum aut nullam omnino dignitatem sibi comparare potuit, ut abunde id testantur loci illi paucissimi, in quibus adjectiva dignum, opus esse (usus esse), verba: egere, indigere, complere, implere, potiri, carere, abundare, solvere, alia, cum genitivo consociata inveniuntur, a At contra ubi ablativi consuetudo minus erat ſirma, ubi omnino nihil jam societatis tamquam foedus aliquod cum ablativo initum erat, ut in novis plane sententiis et cogitationibus, genitivus ampliores dignitatis gradus adipisci potuit et si non unicam, at magnam tamen sibi gratiam conciliare. Itaque poetae et Augusteae aetatis scriptores ad genitivum usurpandum magis in- clinasse videntur, ut praeter alia multa illud Horatii integer vitac scelerisque purus luculente sane probare potest. In universum aestimans haud scio an pro certo affirmari possit, ablativum jam Augusti temporibus et magis etiam post apud poetas inprimis, nisi numeri, in quibus quasi necessi- tati parendum erat, et aliae causac, quales in antecedentibus commemoratae sunt, eo uti cogebant, si usurpari non desitum plane, attamen multo rariorem factum esse. Cujus rei num ea praecipua causa fuerit, quod ium lingua Graeca in urbe Romanorum sensim increbrescere coepit, in medio relinquero malumus, quam de ea re certi aliquid constituere. Id certe inter omnes con- stat, jam apud optimos scriptores ablativum casum jaciuram quandam sui juris fecisse. Huc referendas esse censemus structuras, quales sunt e. c. Horat. serm. I, 1, 5: fractus membrab labore, apud scriptores Augusteae aetalis, inprimis apud poetas, usitatissimae. Contra quod attinet ad ablativum qualitatis, majore eum semper auctoritate causam suam tuitum esse et geni- tivo qualitatis honoris gradu superiorem fuisse, quum nusquam fere non cerni possit, non est quod moneamus.
rerum abundans.— Cic. de Orat. I,§. 23: non solum ingenio et doctrina, sed etiam otio studioque abundantes.— Eodem modo apud: Cic. Legg. II. §. 51: testamenti solvere.— Id. Caecin.§. 98: religione solvi— et alia
plurima similia. a. Cf. Ruddimann. Instit. gramm. Lat. cur. Stallb. II, pp. 66 sq. 168, 188, 196. b. Cic. ad Atit. II, 21, 3: fractus animo.


