Aufsatz 
De linguae latinae casibus brevis disputatio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Graeci qua erant majore ingeniorum sollertia et celeritate, jam statim ab initio, quid ut accommodatius ad intelligentiam loquerentur, opus esset, subtiliore mentis judicio animadvertisse et rerum inter ipsas rationes a primo jam et cogitatione et elocutione acrius distinxisse videntur. Itaque postea iis non est injuncta necessitas casuum numerum adaugendi isque apud eos perpetuo mansit idem. Contra ea quod in lingua Latina plures casus quam in Graeca sunt, ejus rei ca nobis causa esse videtur, quod quum ex ablativo, ut qui saepe minus distinetum redderet sermonem, dativus et genitivus se- creti essent, ablativus tamen ipse in usu mansit et ad declarandas quasdam cogitationum rationes aptus semper et idoneus habitus est.

Restat, ut de accusativo videamus paucaque de vocativo et nominativo casibus adjiciamus, sed quum spatium hujusmodi libellis quod concedi solet, non suppetat, in aliud id tempus rejicere liceat. Ceterum forsitan quaeras, quid utilitatis ex hac nostra disputatione ad instituendos in scholis discipulos redundaverit. Nihil sane nisi ut quae pueros doceamus, et ipsi percepta satis habeamus eademque pueri ut perspiciant, efficere possimus. An potest quis- quam ea probare, quae percepta ipse non habet? Multae autem res in scholis hodie doceri solent, ad linguas potissimum pertinentes, quarum rerum causae et rationes quae sint, ipsos nos praeceptores ingenue fateamur fugit, qui quo minus discipulis subsidium aliquod ad recte intelligenda quae- que et penitus percipienda et comprehendenda ferre possumus, eo magis plerumque exhaurire eorum vires solemus cogendo eos inania saepe verba et regulas, mente non comprehensas, memoriae inculcare, quae quia nec per- spectae nec perceptae sunt, non multum fructus edere possunt et jacent merces fallaces moleque sua judicia adolescentulorum obruunt, animi vires debilitant, mentis agitationem exstinguunt magis, quam ea caput attollere et erigere sese aut sublevare sinunt, ita ut opera in talibus rebus ediscendis posita, frustra saepissime a discipulis posita sit. Omnino illud semper teneas, ut quaeque res sit perspectissima, ita facilline eam et arripi et memoria custodiri et in usum converti posse.