Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

præbebantur. Oportet ergo sacerdotes et ministros altaris mappulas manibus tenere, quorum officium est divina sacramenta conficere, ut cum devotione mentis opus spontaneum concordet, digne exer- ceatur officium, quod pie divino est munere collatum.

Ib. I. 19. Quintum quoque est, quod orarium dicitur, licet hoc quidam stolam vocant.(De Univ. XXI. 18. Stola matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in levum humerum mittitur. Stola antem græce vocatur, quod supermittatur, idem ricinum latino nomine appellatum, eo quod dimidia eius pars retro reiicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem quasi martem: siguum autem martialis dignitatis et potestatis in eo est.) Hoc enim genere vestis solummodo eis personis uti est concessum, quibus prædicandi officium est delegatum. Bene etiam oratoribas Christi orarium habere convenit, quia cum indumentum eorum oſſicio proprio coneinat, et ipsi sedulo ad verbi ministerium cobortantur, et plebs ipsis commissa indicium salutare conspiciens ad meditationem legis concurrere ferventius admonentur. Apte ergo orarium collum simul et pectus tegit sacerdotis, ut inde instruatur, quod quidquid ore proferat, tractatu summe ra- tionis attendat, ut illud apostoli semper in eo appelletur, quo dicit: orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente.

1b. I. 20. De Univ. XXI. 15. Sextum namque est, quod Dalmatica a Dalmatia Græciæ pro- vincia, in qua primum texta est, nuncupatur. Hæe vestis in modum est crucis facta et passionis domini indicium est; habet quoque et purpureos tramites(clauvos De Univ.) ipsa tunica, a summo usque ad ima descendens, nec non et per utramque manicam, ut admonealur minister domini per habitus sui speciem, cuins muneris particeps est, ut per mysticam oblationem passionis dominicæ commemorationem agat, ut ipse in eo fiat hostia Deo acceptabilis.

Ibid. I. 21. Septimum sacerdotale indumentum est, quod cusulam vocant, dicta est autem per diminntionem a casa, eo quod totum hominem tegat, quasi minor casa; hanc et Græci planetam Aνοσν(œrnſrar?) nominant.

(De Univ. XXI. 17. Casula est vestis eueulata, dicta per diminulionem a casa, quod totum hominem tegat, quusi minor easa, inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et grace planeta dieta, quia horis errantibus evagatur.) Hæc supremum omnium indumentorum est, et cætera omnia interius per suum munimen tegit et servat. Hanc ergo vestem possumus intelligere charitatem, quæ cunctis virtutibus supereminet et earum decorem suo tutamine protegit et illustrat. Nec enim ullus iam erit virtutum splendor, si non eas charitatis irradiaverit falgor, quod ostendit apostolus dicens: si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum sicut æs souans aut cym- balum tinniens.... Sine hae charitate vel casula nee sacerdos ipse ad altare appropinquare debet, nec munus offerre, nec preces fundere; unde veritas ipse dicit: si offers munus tuum ad altare....

Ib I. 22. Induunt quoque sacerdotes pedes sandaliis sive soleis, quod genus calceamenti evan- geliea auctoritate cis est concessum, ut Marci evangelium testatur, quia hoc calceamentum mysticam significationem habet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est, ut nec occultetur evan- gelium, nec terrenis commodis innitatur. Nam scriptum est in apostolo: et calceati pedes in præ- parationem evangelii pacis. Sieut enim sandalia partem pedis tegunt, partem inopertam relinquunt, ita et evangelii doctores partim evangelium operire, partim aperire debent, ita videlicet, ut fidelis et devotus sufficientem haheat doctrinam, et inſidelis et contemptor non inveniat blasphemandi ma-

teriam. Admonet etiam et nos hoc genus calceamenti, ut carni nostræ et corpori in necessitatibus 7