Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

consulamus, non in libidinis lasciviam defluamus, de quibus utique nos divina lex instruit; seriptum est enim: carnem tuam ne despexeris, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

Ib. I. 23. Super hæc omnia summo pontiſici(qui archiepiscopus vocatur) propter apostolicam vicem pallü honor decernitur, quod genus indumenti crucis signaculum purpureo colore exprimit, ut ipso indutus pontifex a tergo et a pectore erucem habeat, suaque mente pie et digne de passione redemptoris cogitet ac populo, pro quo dominum deprecatur, redemptionis suæ signaculum demon- stret. Condecet quoque bene, ut ipsa apostolica dignitas apostolicum virum faciat, ut plena devo- tione, sano sermone et digna operatione possit dicere eum apostolo: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus erucifixus est et ego mundo.(De Univ. XXI 17. Pallium est, quo ministrantium scapulæ conteguntur, ut dum ministrant, expediti discur- rant. Plautus: si quid facturus es, appende in humeris pallium et perge, quantum valet tuorum pedum pernicitas.)

De Univ. XXI. 23. Infula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis, a qua vittæ et ab utraque parte dependunt, quæ infulam vinciunt. Infula autem plerumque lata est, ple- rumque torribilis de albo et cocco.... Cidarium et ipsum sacerdotum erat, quod a plerisque mitra vocatur. Mitra est pilleum frigium caput protegens, quale est ornamentum capitis devotarum, sed

pilleum virorum est, mitra autem feminarum.

F. J. Schell.

Corrige 2, 27 apparebat. 4, 41 credere in Deum. 5, 8 abrenuntiat. 7, 2 hac enim tinctione. 7, 38 quodammodo. 8, 5 potest fieri. 8, 14 facta sunt. 8, 41 a quo. I1I, 3 potest. 11, 9 vincuntur.