Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

Ib. II. 44. Saeriſicium pro defunctorum fidelium requie offerre vel pro eis orare, quia per totum orbem hoc custoditur, eredimus, quod ab ipsis apostolis traditum sit. Hoc enim ubique catholica tenet ecclesia, quæ nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum specia- libus vel eleemosynam faceret vel saerificium offerret. Nam et cum dicit, qui peccaverit in spiritum sanctum, non remittetur ei in hoc sæculo neque in futuro, demonstrat, quibusdam illie dimittenda peccata et quodam purgatorio igne purganda. Ergo ut in libris decalogi sanctus Gregorius narrat, et Beda magister in Gestis Angelorum, frequenter exemplo ostensum seu visione revelatum est, ani- mabus defunctorum multam prodesse pro eis sacriſicia. Et in quodam libro dietum est a sancto Augustino, defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynæ fiunt; si tamen aliquod quisque sibi meritum præparavit, dum adhue in corpore viveret, pro quo ista prosit,(prosint?) quæcunque pro illo fiunt. NNam non omnibus prosunt, nisi pro differentia vitæ, quæ quisque gessit in corpore. Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis et non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, si etiam nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescunque tamen vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tollerabilior fiat ipsa damnatio.

Inst. Cler. I. 15. Primum sacerdotum indumentum est Ephod Bad, quod interpretatur sueper- humerale linenm, quod significat munditiam bonorum operum. Hiue bene in lege, cum dominus de veste sacerdotali Moysen instituit, primum de superhumerali faciendo præcepit, quia quisquis ad sa- cerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum debent opera cognosci, ut dum hoe, quod foris omnibus patet, inreprehensibile paruerit, convenienter ex tempore et integritas cordis eius et fidei sinceritas serntetur.

Ib. I. 16. Secundum est linea tunica, quæ græce oονονς Poderis, latine talaris dicitur, eo quod ad talos usque descendat. Hane Josephus byssinam vocat, cuius significatio mystica in promptu est; cum enim constet lino vel bysso continentiam et castitatem significari, strictam habent lineam sacerdotes, cum propositum continentiæ non enerviter sed studiose conservant. Hæc ad talos usque descendit, quia usque ad finem vitæ huius honis operibus insistere debet sacerdos præcipiente ac promittente domino: esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitæ.

Ib. I. 17. Tertium vestimentum est eingulum sive baltheum, quo utuntur, ne tunica ipsa defluat et gressum impediat, hoc nimirum custodiam mentis significat, qui enim tunica talari indutus absque cingulo incedit, defluit tunica, ac relicto corpore ventis et frigoribus intrandi spacium tribuit, quin et præpeditis gressibus incedendi usum retardat, vel etiam calcantibus se causa effieitur ruinæx. Ergo lineas induunt sacerdotes, ut castitatem habeant; accinguntur baltheis, ne ipsa castitas sit remissa ac negligens, ne vento elationis animum perflandi aditum impendat, ne crescente iniquitate refrige- scere faciat charitatem ipsorum, ne bonorum gressus operum iactantia suæ præsumtionis impediat, ne præpedito virtutum cursu ipsa etiam terrestris concupiscentiæ sordibus polluta vilescat et ad ultimum autorem suum ad ruinam superbiendo impellat.

Ib. I. 18. De Univ. XXI. 19. Quartum vero mappula sive mantile sacerdotis indumentum est, quod vulgo phanonem vocant, quod ob hoc eorum tune manibus tenetur, quando missæ officium agitur, ut paratos ad ministerium mensæ domini(ad servitium Dei De Univ.) populus conspiciat. Mappa ergo convivii et epularum adpositarum linteamina sunt, unde diminutivum mappula sient et mantilia, nune pro operiendis mensis sunt, quæ ut nomen ipsorum indicat, olim tergendis manibus