Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Inmissio panis in vinum varie apud quosdam habetur et agitur. Itali quoque primo mittunt de sancto pane in calicem et postea dicunt, pax domini... aliqui vero reservant immissionem usque dum pax celebrata sit et fractio panis. Romani vero eum dieunt: pax domini sit semper vobiscum, mittunt corpus domini in calicem oblatæ particulæ. Ipsum corpus nobis ante oculos ostendit, quod pro nobis est cruciſixum; ideo vero tangit quatuor latera calicis, quia per illud humanum genus per quatuor eli- mata mundi ad unitatem unius corporis coniungit et ad pacem ecclesiæ catholicæ et apostolieæ pro- ducit, talibus namque verbis mittit in calicem corpus domini: Fiat eommurtio corporis et sanquinis domini aceipientibus nobis in salutem mentis et corporis in vitam æternam. Tunc populus facit pacem, ut ostendatur, quod nos membra eius sumus, qui pro nobis cruciſixus est et resurrexit; facta pace sacerdos rampat(rumpit?) oblatam ex latere dextro una particula relicta super altari et reliquas oblationes ponat(ponit?) in patenam tenente eam diacono. Per particulam oblatæ immissc in calicem ostendit Christi corpus quod iam resurrexit a mortuis; per comestam a sacerdote et populo, quod post resurrectionem adhuc cum discipulis ambulans in terra et se ipsum victum præbeus; per relictam in altari insinuat eum iacere in sepulchro et a discipulis in passione derelictum. Quæritur in quo loco inchoatur officium missæ, et si forte ad totum officium non occurrerit, ubi præsentare debeat in initio missæ? Nobis videtur missam vocari ab eo loco, ubi incipit sacerdos sacrificium Deo offerre usque ad ultimam benedictionem, qua clamante Levita dicit: Ite, missa est.

Ad Thiotmarum c. 19. Primum ergo oratione quæ super oblata nominatur, secrete ab ipso sacerdote expleta salutat populum et orat dicens: dominus vobiscum, scilicet ut dens omnipotens sit cum populo suo, cui ipse populus respondet dicens: et eum spiritu tuo. Responsio hæc populi atque oratio convenienter profertur, hoce est, ut sicut sacerdos oravit, quod dominus esset cum populo, ita et populus orat, quod(act 2) dominus sit cum spiritn sacerdotis. Cum autem dicit sacerdos: Oremas, rogat omnes orare, ut oratio eius a domino exaudiatur. Et quando iuxta ſinem orationis dicit: Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, ad Deum patrem orat sacerdos, ut per suum filium, qui dominus noster est xæqualiter sicut pater, ipsa oratio perſiciatur. Cum dicit: Oui tecum vivit et regnat Deus in unitate spiritus sancti, vult populum credere et intelligere, quod filius cum patre sine initio ac sine ſine vivit et regnat Deus, et sicut pater est Deus et filius est Deus: ita et una maiestas et una potestas est spiritus sancti cum patre et filio atque una substantia, et in omnibus his tribus unitas deitatis manet per omnia sccula scculorum id est, ut filins cum patre in unitate spiritus sancti ante omnia sæcula vixit et fuit, ita et in præsenti sæculo atque in futuro... credatur xæqualiter vivere cum patre et spiritu sancto et nullo fine coneludi. Sequitur Amen, quod respondens populus concludit antedictam orationem, et est confirmatio orationis a populo prolata, et ita sonat quasi omnes dicant, ut ita fiat sicut sacerdos oravit. Dehine dicit sacerdos: Sursum corda. Ad- monet utique populum, ut sursum, id est supra semetipsum ad dominum omnipotentem omnes corda levent et fideliter orent, quod de sursum eis veniat auxilium a Deo cælesti, a quo creati sunt. Cui respondet populus: Habemus ad dominaem, id est, sicut sacerdos iussit eos sursum corda tenere, sie se habere profitentur. Tune sacerdos hortatur plebem ut gratias agat conditori suo dicens: Gratias agamus domino Deo nostro. Cui respondens populus dicit: Dignum et iustum est; quia digna et iusta ratio est Deo gratias omnes referre, quia ab ipso bona omnia suscepimus, imo suscepturi sumus, si in fide recta et bonis operibus usque in ſinem perseveraverimus. Post hæe ergo sie incipit saere- dos præfationem dicens: Vere dignim et iustum est, aequum el salutare... nos t, semper et ubique