20
Hebræos Deus vocatur, unum est. Similiter et Amen Hebræum est, quod ad omnem sacerdotis orationem seu benedictionem respondet populus fidelium. Interpretari potest Amen in latinum vere sive fideliter, seu fiat.... Hæc duo tamen verba, id est Amen et Alleluia, nec græcis neec latinis nec barbaris licet in suam lingnam omnino transferre, vel alia lingua annuntiare. Nam quamvis interpretari possunt, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab apostolis in his linguæ propriæ antiquitas. Tantum enim sunt sacra nomina.... Deinde a diacono cum summa auctoritate in auribus populi recitatur euangelium, ut ipsius ibidem audiatur doctrina, ad quam fervet intentio tota, ipsiusque virtus intelligatur per evangelium, cuius tunc temporis sacrosanctum celebratur my- sterium. Per(post?) hoc oblationes offeruntur a populo, et offertorium cantatur a clero, quod ex ipsa causa vocabulum sumpsit, quasi offerentium canticum; immittiturque super altare corporulis pallium, quod significat linteum, quo corpus salvatoris involvebatur, quod ex lino puro textum esse debet, et non ex serico vel purpura, neque ex panno tincto, sicut a Sylvestro papa institutum inve- nimus, quia in evangelio legitur, syndone munda involutum esse a Joseph corpus salvatoris et sudarium capitis eius post resurrectionem domini non cum linteaminibus positum sed deorsum involutum in- veniri. Ponuntur quoque tune vasa sancta, quod calix est et patena, super altare, quæ quodammodo dominici sepulehri typum habent, quia sicut tunc corpus Christi aromatibus unctum in sepulchro novo per piorum officium condebatur, ita modo in ecclesia mysticum corpus illius cum unguentis sacræ orationis conditum in sacris vasis ad percipiendum fidelibus per sacerdotum officium admini- stratur. Postea cantatur missa a sacerdote, qui postquam loquitur ad populum de elevatione cordis ad Deum, exhortatur eos ad gratias agendas domino, laudibus os implet, rogatque ut ipse omnipotens Deus pater, cui deserviunt cœlestes potestates, sua gratia illorum vocibus iubeat humanas associare confessiones, quam deprecationem mox subseqguitur laus ex angelicis et humanis cantibus confecta: Sanectus, sanctus, sanetus dominus Deus Sabaoth, pleni sunt eœli et terra qloriu tua etc. Dehine iam consecrutio corporis et sanguinis Domini fit et deprecatio valida ad Deum, inter quæ et dominica oratio decantatur. Postquam enim ad communicandum et ad percipiendum corpus perventum fuerit, pacis osculum sibi invicem tradunt cantantes: Agnus Dei, qui tollis peceata mundi, miserere nobis, ut pacifici sacramentum percipientes in filiorum Dei numero remissis delictis omuibus mereantur copulari. Post communionem ergo et post eiusdem nominis canticum data benedietione a sacerdote ad plebem diaconus prædicat missæ officium esse peractum, dans licentiam abeundi. Istum ergo ordinem ab apostolicis viris traditum Romana tenet ecclesia et per totum pene occidentem omnes ecelesiæ eandem traditionem servant.... Anastasius natione Romanus ex patre Maximo, ut legitur in gestis episcopalibus, hie constituit, ut quotiescunque saneta recitarentur evangelia, sacerdotes et reliquum vulgus non sederent sed starent. Deinde orationem pro suis propriis delictis et plebis remissione, ut dignus sit accedere ad altare, et ad tactum oblatarum, ne fiat illi, quod factum est Bethsamithis, qui temere arcam domini tangebant. Susceptis oblationibus revertitur sacerdos ad altare, et lavat manus suas, et extergit ab actu communium manuum atque terreno pane; sacerdos facit de oblata duas cruces iuxta calicem, ut doceat Christum depositum esse de cruce, pro duobus populis et eru- cifixum. Eleuatio sacerdotis et diaconi corporis et sanguinis Christi elevationem eius ad crucem insinuat pro totius mundi salute. Pannus extensus super altare corpus domini monstrat extensum in cruce, et super eo corpus et sanguis domini consecratum, quod nos manducamus; uqua et vinum in calice monstrant sacramenta, quæ de latere domini in eruce fluxerunt, quibus nos potati sumus.


