19
zus et benedicens fregit et dedit eis et ait: sumite, hoe est corpus meum; et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt omnes ex illo eet. Cum benedictione enim et gratiarum actione primum Dominus corporis et sanguinis sui sacramenta dedicavit et apostolis tradidit, quod exinde apostoli jmitati fecere et successores suos facere docuerunt, quod et nunc per totum orbem terrarum gene- raliter tota eustodit ecelesia. Sed enim in initio mos iste cantandi non erat, qui nune in ecclesia ante sacrificium celebratur, sed tamen epistolæ Pauli recitabantur et sanctam evangelium. Cœlestinus autem XLV. episcopus post Petrum romanæ ecelesiæ traditur primus statuisse, ut psalmi CL. ante sacrifcinm psallerentur antiphonatim ex omnibus. Fertur etiam et longe ante Telesphorus papa constituisse id est IX. post Petrum, ut ante sacrificium hymnus gloria in excelsis Deo diceretur, quod tamen moddo non semper agitur, sed in diebus tantum dominicis et in sanctorum festivitatibus, quod Symmachus papa LVI. post Petrum ita fieri mandavit. Verum quia de sacrificii celebratione sermonem facere incipiebamus, secundum quam convenientiam omnis ordo ille institutus sit, prosequamur.
Inst. Cler. I. 33. Ad Thiotmar. c. 19. Primum autem in celebratione missæ ad introitum sacerdotis ad altare antiphona cantatur a clero, ut audiatur sonitus, quando ingreditur sanctuarium in conspectu domini, sicut in veteri testamento per tintinnabulorum sonitum ingressus innotuit ponti- ficis. Bene ergo in ingressu sacerdotis conerepantibus choris auditur modulatio divinæ laudis, ut dominicæ celebrationis mysteria ministrorum pie præcedat consonantia, et corporis et sanguinis Christi venerabile sacramentum antecedat dignæ laudis sacrificium. Namque cborus est multitudo in sacris collecta et dietus chorus quod in initio in modum coronæ cireum aras starent et ita psallerent... Post introituam aufem sacerdotis ad altare letaniæ aguntur a clero, ut generalis oratio præveniat specialem sacerdotis, subsequitur autem oratio sacerdotis, et paciſica primum salutatione populum salutans peacis responsum ab illo accipiat(aceipitꝰ), ut vera concordia et charitatis pura devotio faci- lius postulata impetret ab eo, qui corda aspicit et interna diindicat. Tunc lector legit lectionem canonicam, ut animus auditorum per hane instructus ad cætera intensior adsurgat.
Ad Thiotmar. c. 19. Antiphonam autem ad introitum Coœlestinus natione Campanus pontifex Romæ constituit, ut ante sacriſiciam celebraretur, quod ante non fiebat nisi tantum epistola Pauli recitabatur et sanctum evangelium. Iude Kyrie eleison dicitur, quod ex græco in latinum Domine miserere nobis interpretatur; sic et Christe eleison, hoc est Christe miserere nobis. Hymnum vero angelicum id est gloria in exelsis Deo tunc angeli cecinerunt, quando natus est dominus, quem etiam Telesphorus pontifex natione græcus statuit, ut ante sacrificium psalleretur, qui et constituit, ut in natali Domini per noctem missæ celebrarentur.... Sæpius tamen in missæ officio legitur lectio ex epistolis D. Pauli. Paulum namque omnibus notum est doctorem gentium esse, et quia a domino vas electionis fore meruit, ideirco idem dum in corpore maneret ex dogmate, quo quasdam epistolas scribendo gentes ad tempus docuit, inde nunc quotidie dum recitatur, omnium mentes fidelium robore firmæ fidei solidat. Post hanc ergo cantor dicit responsorium,(ut?) ad compunctionem audientes provocet et lenes animos audientium faciat. Responsorium ergo inde dicitur, quod alio desinente id alter respondeat. Inter responsoria et antiphonas hoe differt, quod ia responsoriis unus dicat versum, in antiphonis autem alternent versibus chori... Responsorium istud quidam gradale vocant, eo qnod iuxta gradus pulpiti cantatur. Post responsorinm cantatur alleluig, scilicet ut ad cœlestia mente populum sublevet et ad divinam contemplationem erigat. Alleluia enim duorum verborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebræum, Ia enim de decem nominibus, quibus apud


