22
gratias agere... domine sancte pater omnipotens æterne Deus per Christum dominaum nostrum... Per quem maiestatem tuam laudant angeli... adorant dominationes... tremunt potestates... Cœli egœlorungue virtutes... ac beata Seraphin... socia exultatione concelebrant... Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur... supplici confessione dicentes... Sanctus, sanctus, sanetus domi- nus Deus Sabaoth... pleni sunt eæli et terra gloria lua... Osanna in excelsis... benedictus qui venit in nomine domini...(NB. Singula fere verba exponit). Post hymnum angelicum, quem concordi voce totus clerus simul cantat, sequitur oratio, per quam sacramentum corporis et sanguinis domini conficitur, quæ sic inchoat: Te igitur, elementissime pater, per Jesum Christum filium tuum dominum nostrum supplices rogamus et petimuts, uli accepta habeas et benedicas haee dona, haee munera, haec sancta sacrificia illibata... Dona sunt quæ voluntarie dautur, munera, quæ pro aliquo munere vel mercede offerunt, sicut nos offerimus Deo, ut peccata nostra dimittantur; sacri- ficia sunt, quæ etiam cum orationibus consecrantur, illibata id est immaculata et ab omni livore malitiæ aliena. Tunc enim sunt sancta dona et saerificia illibata, quando absque scandalorum maculis sunt offerta(oblata?) et iusto labore sunt acquisita.... Inprimis quae libi offerimus pro ecelesia tua sancta catholica, quum pacificare, eustodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro et antistite nostro... Inprimis, inquit, quæ tibi offerimus, quia soli Deo hæc oblatio offerenda est, et pro quibus offerenda sit indicat, hoc est inprimis offerri debent (debet?) pro ecclesia sancta catholica. Eeclesia græce, latine congregatio dicitur, catholica uni- versalis dicitur, quia universi, qui in domino credunt, in una debent esse congregatione. Quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum. Pro hac offerimus inprimis, ut supra dictam congregationem tuam per totum orbem terrarum paeificatam et adunatam eustodire digneris, una cum famulo tuo illo, hoc est, simul cum illo, qui sedem apostoli Petri tenet, quia ecclesia, in qua Petrus princeps apostolorum sedet, caput est omnium ecclesiarum catholicarum, ideo quia Petro dixit Christus: tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam ete.; et propter hanc sententiam debemus omnes pro eo orare, qui eidem præest ecelesiæ; et antistite nostro, in cuius parochia sumus, pro ipso orare debemus, quia ipse est pastor ecclesiæ et prædicator noster. „Memento domine famulorum famularumque tuarnm... et omnium circumstantium... qui tibi „offerunt hoc sacrificium laudis... pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro „spe salutis et incolumitatis suæ tibi reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero..., quorum fides „tibi cognita est et nota devotio.. Communicantes et memoriam venerantes inprimis gloriosæ „semper virginis Mariæ genitricis Dei et domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolornm „et martyrum tuorum... Hanc igitur oblationem servitutis nostræ sed et cunctæ familiæ tuæ quæ- „sumus domine, ut placatus accipias... diesque nostros in tua pace disponas atque ab æterna dam- „natione nos eripias et in electorum tuorum grege iubeas nos numerari per Christum dominum „nostrum.... Quam oblationem tu Deus in omnibus quæxsumus benedictam, adseriptam, ratam, ra- „tionabilem acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini „uostri Jesu Christi... qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus „sSuas, elevatis oculis in eœlum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, „fregit, dedit discipulis suis dicens: accipite et manducate ex hoc omnes, hoe est enim corpus meum; „simili modo postquam cœxnatum est, aceipiens et hunc præclarum calicem in sanctas et venerabiles „manus suas, item tibi gratias agens benedixit, dedit discipulis suis dicens: accipite et bibite ex hoc


