17
in calice aqua vino miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei, in quem credit, co- ulatur et iungitur; quæ copulatio et coniunetio aquæ et vini sie miscetur in calice domini, ut com- mixtio illa ab invicem non possit separari; ita nec ecelesia a Christo potest dividi et separari. Neque aquam solam neque vinum solum, sicut nec granum frumenti solum sine aquæ admixtione et confectione in panem cuiquam licet offerre, ue videlicet talis oblatio caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostræ redemptionis amore potuisse pati, vel nos sine illius passione salvari, ac patri offerri confidat. Neque enim illi audiendi sunt, qui aquam sine vino in calice offerunt, contra quos etiam... Cyprianus martyr disputat in libro de saeramento calicis.... Sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum, neec potest videri sanguis eius, quo redempli et iustificati sumus, esse in ca- lice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur.... Et in sacerdote Melchisedech hoc dominici sacramenti præfiguratum videmus mysterium, secundum quod scriptura divina testatur et dicit: et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, fuit autem sacerdos Dei summi et be- nedixit Abraham; quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in psalmis spiritus sanctus ex persona Patris in Filium dicens: ante luciferum genui te, tu es sacerdos in æternum se- cundum ordinem Melchisedech. Dicunt aliqui, nisi aliquo intercedente peccato, eucharistiam quotidie aceipiendam; hunc enim panem quotidie dari nobis iunbente domino postulamus dicentes: panem no- strum quotidianum da nobis hodie, quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione et devotione et humilitate suscipiunt, ne fidendo de iustitia, superba præsumtione id faciant. Cæterum si talia sunt crimina, quæ quasi mortuum ab altari removeant, prius agenda pœnitentia est, ac sic inde salutiferum medicamentum suscipere: qui enim manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit; hoc enim indigne accipere est, si eo tempore quis accipiat, quo debet a mensa dominici corporis separari, ne, dum forte diu absentatus quis prohibetur, a Christi corpore separetur. Manifestum enim est eos vi- vere, qui corpus eius attingunt, unde timendum est, ne, dum diu quis separatur a Christi corpore, alienus remaneat a salute, ipso dicente: nisi comederitis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis partem mecum et vitam in vobis; qui enim iam peccare quievit, communicare non desinat. Ad Thiotmarum c. 19. Pridie quam ipse passus est pro nobis, voluit tradere discipulis suis corporis sui mysterium, ut illi traderent nobis; quis unquam crederet, qnod panis in carnem potuis- set converti, vel vinum in sanguinem, nisi ipse salvator diceret, qui panem et vinum creavit et omnia ex nihilo fecit: facilius est aliquod ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo creare. Ipse salvator voluit corpus humanum suscipere et hominem Deo iungere, ut unus fieret mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ipse voluit per nos panem et vinum offerri sibi et ab ipso divinitus conse- crari, et fdelem populum credere verum esse mysterium, quod ipse tradidit discipulis suis dicens: accipite et manducate ex eo omnes, et accipite et bibite ex hoc omnes...; et cum diceret: hæc quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, iussit nos illius passionis, quam pro nobis sustinuit, sedulo memores esse, et maxime eo tempore, quando hoe sacramentum celebramus, eiusque miseri- cordiæ atque bonitati nos commendamus.— Sicut Melchisedech panem et vinum, ita et Christus in passione sua corpus et sanguinem obtulit Deo patri pro nobis, et in pane et vino passionis suæ mysterium nos imitari voluit, quando discipulis suis dans panem et calicem dixit; hoc est corpus meum, hie est calix sanguinis mei.— Beati apostoli hæc nobis mysteria celebranda tradiderunt.— Et ideo faciamus tunce pacem antequam corpus et sanguinem domini sumamus, ut cum eoncordia corpus et sanguinem domini nostri Jesu Christi in corpora nostra suscipiamus, quia sine concordia


