16
et vinum aqua mirtum in sacramentum corporis et sanguinis Christi sanctiſicari oportet, quia ipsas res de se Dominum testificari evangelium narrat. Ait enim ipse dominus: ego sum pauis vivus, qui de cœlo descendi, si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et item: ego sum vitis vera. Panis enim Dei descendit de eœlo et dat vilam mundo, quem pater signavit, Deus misit in mundum; hie est panis vitæ, hunce qui manducat, non esuriet in æternum; iste panis cor hominis confirmat, iste quidem de terra naturæ nostræ pro- ductus est, istuadque vinum lætiſicat cor hominis, quod ex vite vera processit, nee enim alind ex vite quam vinum nasci potest. Ergo quia panis corporis cor confirmat, ideo ille corpus Christi con- gruenter nuncupatur; vinum autem qyuia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. Hæc autem dum sunt visibilia sanctiſicata, tamen per spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt. Quod autem panem sacriſicii sine fermento esse oporteat, testatur liber Leviticus, ubi commemoratur, dominum per Moysen filiis Israël ita præcepisse Omnis oblatio, quæ offertur domino, absque fermento fiat, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio do- mini; credimus ergo et panem illum, quem primum dominus in cœna mystica in mysterium corporis sui consecravit, infermentatum esse, maxime cum in tempore paschæ nullum fermentum cuiquam vesci, sed nec in domo habere ulli licebat, domino illud in lege præcipiente et dicente: primo mense quarta decima die mensis ad vesperam commedetis azyma usque in diem vicesimam einsdem mensis ad vesperam, septem diebus non invenietur fermentum in domibus vestris, qui comederit fermenta- tum, peribit anima sua de cgœtu Israël, tam de advenis quam indigenis terræ; et paulo post: azyma, inquit, comedetis septem diebus, non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis... Quid autem illud signiſicet, quod in paschæ comedi vetitum erat, ostendit apostolus, et paschæ et azymorum ralionem manifestissima narratione exponens: etenim pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur non in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et ve- ritatis. Quicunque ergo ad mensam domini, ubi agni immaculati et incontaminati caro mactatur, et ubi veneranda mysteria passionis et resurrectionis eius a fidelibus celebrantur, plenus dolo atque malitia accedat, et aut odii aut invidiæ aut avaritiæ aut luxuriæ facibus accensus corpus domini per- cipere non metuit, verendum est, ne ubi vitam accipere debuit, indicium damnationis inveniat et magis incitetur ad pœnam quam retrahatur ad veniam; scriptum enim est de Juda proditore, qui malignus ad mensam domini accessit et sacri convivii particeps esse non timuit, quod post buecel- lam statim introisset in eum sathanas.... Qui ergo insidiis mente conditis, qui præcordiis aliqno scelere pollutis mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non metuit, ille in exemplum Juadæ ſlium hominis tradit, non quidem Judæis, sed peccatoribus, membris videlicet suis, quibus illad inæstimabile et inviolabile dominici corporis et sanguinis sacramentum temerare præsumit; ille dominum vendit, qui eius timore atqaue amore neglecto terrena pro illo et caduca, imo etiam eri- minosa diligere et curare convincitur. Sed in sacramento vinum aqua mixtum offerri debet, quia in evangelio legitur, quod cum aperuisset unus militum lancea latus Jesu, continuo exierit sanguis et aqua. Ille enim sanguis in remissionem fusus est peccatorum, aqua illa salutare temperat poculum, hæc et lavacrum præstat et potum. Neuter ergo horum sine altero in sacriſicio debet offerri, neec vinum sine aqua, nec aqua sine vino,(De Univ. IV. 10.) quia et nos in Christo et in nobis Chri- stum manere oportet, quod ostendit sanctus Cyprianus ita dicens: calix dominicus vino mixtus offer- tur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi; quando autem


