Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ad salvandos mortales mortalis apparuit, ita etiam ex materia visibili rem invisibilem congrue ipsis demonstravit: ut in eadem re simul ediscerent, et quid Deus propter nos factus sit, et quid nos pro- pter ipsum futuri sumus. KAit enim apostolus Joannes: charissimi, nune filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus quomodo enm apparuerit, similes ei erimus. Cur autem pauem et vi- num in hane dignitatem elegerit, exponit scriptura, quæ testatur, spiritum sanctum prounntiasse se- cundum ordinem Melchisedech Christum sacerdotem esse faturum, Melchisedech ergo Genesis narrat panem et vinum obtulisse: oportebat enim, ut qui secundum ordinem Melchisedech sacerdos factus fuerat, oblationem eiusdem pontiſicis ipse pontifex factus imitaretur, ut seriptura de eo pronuntians veridiea esse probaretur. Propterea quippe dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quæ ad unum aliquid rediguntur, ex multis sive granis sive azymis, ut sanctorum cha- ritatis unitatem signiſicaret et intelligi daret corporis membrorumque suorum unitatem, quod est sancta ecclesia in prædestinatis et vocatis, iustiſicatis atque glorificatis sanctis et fidelibus eius, quorum primum iam factum est, id est in prædestinatione, secundum et tertinm et factum est et ſit et ſiet, id est vocatio et iustificatio, quartum autem in re faturum est, id est glorificatio; huius rei sacra- mentum, id est unitas corporis et sanguinis Christi de mensa dominica assumitur quibusdam ad vi- tam, quibusdam ad exitium: res vero ipsa omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque enim cius particeps fuerit, id est Christo capiti membrum adsociatus fuerit in regno cœlesti, quia aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti; sacramentum enim ore pereipitur, virtute saeramenti in- terior homo satiatur; sacramentum enim in alimentum corporis redigitur, virtute autem sacramenti xternæ vitæ dignitas adipiscitar. In sacramento fideles quique communicantes pactum societatis et pacis ineunt: in virtute enim sacramenti omnia membra copiti suo coniuncta et coadunata in æterna claritate gaudebunt. Sicut ergo in nos id convertitur, cum id manducamus et bibimus, sic et nos in corpus Christi convertimur, dum obedienter et pie vivimus. Sed tamen ipsius sacramenti tanta est dignitas et tanta potentia, ut quicunque illud indigne perceperit, magis sibi damnationem quam salutem aequirat, quod ostendit apostolus dicens: quicunque enim manducaverit panem hunc vel bi- berit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini; probet autem se ipsum homo et sie de pane illo edat et de calice bibat: qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi man- dueat et bibit, non diiudicans domini corpus. Tune enim vere et salubriter corpus et sanguinem Christi pereipimus, si non tantum volumus, ut in sacramento carnem et sanguinem Christi edamus, sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in domini corpore tanquam mem- bra maneamus, at eius spiritn vegetemur. Sumunt ergo fideles bene et veraciter corpus Christi, si corpus Christi non negligunt esse, fiant(fiunt?) corpus Christi si volunt vivere de spiritu Christi; de spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus hune pa- nem unum, unum corpus Christi significare intelligi voluit: calicem inquit benedietionis, cui bene- dicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus nonne participatio cor- poris domini est? Quomodo unus panis, unum corpus multi sumus, omnesqne de uno pane et uno calice participamus. Nee enim in sacramentis aliud offerri licet, nisi quod dominus ipse constituit et suo exemplo facere nos docuit: quoniam dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commennorationem; similiter et calicem postquam cænavit dicens: hic calix novi testamenti est in meo sanguine, hoc facite, quotiescunque bibetis, in weam commemorationem. Ergo panem infermentatum