14
cum idem spiritus bis sit ipsis apostolis datus, id est in terra semel, quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit eos et dixit: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peceata, remit- tuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt; et de cœlis semel, quando post ascensionem domini in die pentecostes in lingnis igneis super apostolos venit, et omnium gentium eis loqui concessit. Ergo spiritus sanctus digitus Dei in evangelio nominatur,... ut eius operatoria virtus simul eum Patre et Filio significetur. Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita spi- ritu sancto signamur,... bene quippe convenit, ut ber saernm chrisma et per pingnedinem olivæ gratia spiritus sancti tribuatur, quia in psalmo scriptum est de Christo salvatore, quod unxerit eum Deus pater oleo lætitiæ præ cansortibus suis, et item de nobis, quod exbilaret faciem nostram in oleo.
De Univ. IV. 5. Presbyteri... licet sint sacerdotes, nec chrismate frontem signant, nec pa- raclitum spiritum dant, qquod solis episcopis deberi lectio actus apostolorum demonstrat.
De Eucharistia.
De Inst. Cler. I. 31. Ad Thiotmar. c 17. Ad Reginald. II De Univers. V. 11. Sed quia de duobus sacramentis id est baptismo et chrismate iam quantum nobis dominus dedit supra disse- ruimus, superest ut de reliquis duobus id est corpore et sanguine domini etiam nunc quantum do- minus annuerit, diligentius investigemus. Primum nobis quærendum est, cur dominus corporis et sanguinis sui mysteria in his rebus sanciri voluisset, quæ comedi et consumi possunt, et non potius in his quæ maiore honore servata diutius integra haberi potuissent? Deinde cur in cibo et potu idem sacramentum voluisset, cum ex terrenis fructibus communi usu terrestres uterentur, et non magis ex alia aliqua re illud traderet, quæ similiter percipientes reſiceret? Sed tamen aliquatenus res inusitata pro maiori miraculo etiam ab imperitis veneraretur, sieut manna cibi cglestis pavit in deserto popu- lum sraéliticum, et omnibus admirandus pluit. Deinde illud etiam quæri potest, cur inter omnes feuctus terræ potissimum ad hoc elegerit frumentum atque vinum, quasi ipsa eunctos fructus terræ diguitate præcellant et pretiosiores(præeiosiores De Univ.) omnibus ſiant: quæ videlicet omnia ita solvi posse credimus. Maluit enim dominus corporis et sanguinis sui sacramenta fideliam ore per- cipi et in pastum eorum redigi, ut per visibile opus invisibilis ostenderetur effectus. Sic enim cibus materialis forinsecus nutrit corpus et vegetat, ita etiam verbum Dei intus animam nutrit et roborat, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Ait ergo ipsa ve- rilas: caro mea vere est eibus et sanguis meus vere est potus. Vere scil. caro Christi est cibus, quia vere pascit et ad æternam vitam hominem nutrit; et sanguis eius vere est potus, quia esurientem et sitientem animam iustitiam in æternum veraeiter satiat. Temporalem quippe vitam sine isto cibo et Dotu habere possunt homines, æternam omnino non possunt, quia iste cibus et potus æternam socie- tatem capitis membrorumque suorum significat. Qui manducat meam carnem et bibit sanguinem meum, ipse in me manet et ego in eo; quapropter necesse habemus sumere corpus et sanguinem eius, ut in ipso maneamus et eius corporis membra simus... Quod autem ex terræ fructibus voluit hæc Sacramenta conſici, bæc ratio est. Quia ergo ipse filius Dei homo in terra inter bomines factus est, et ex terrenis parentibus, scilicet ex stirpe Adam progenitus, ut ex terrigenis eœlicolas faceret, de lerrenis fructibus cibum cgœlestem homo cœlestis fecit, ut sicut ipse Deus invisibilis in carne visibili


