Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

et dedit pignus spiritus in cordibus nostris, qui est utique pignus hæreditatis nostræ in redemptionem adquisitionis in laudem gloriæ ipsius, ut adoptionem filiorum reciperemus.... Nam confirmatio totius sanctitatis et virtutis et iustitiæ in ipso constat, ipse est remissio omninm peccatorum, ipse filios Dei a filiis diaboli secernit; quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Ipse in- stificat samctos et illuminat, ipse est Deus, ipse Dei donum, eo quod datur a Deo.... Spiritum enim sanctum aquæ nomine appellatum in evangelio legimus, ipso domino elamante et dicente: si quis sitit, veniat et bibat; qui eredit in me, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ; hoe evangelista ex- posuit, unde diceret, secutus enim ait: hoc enim dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua, quæ significat spiritum sanctum: aqua enim sa- cramenti visibilis est, aqua spiritus invisibilis est; illa abluit corpus et significat quod sit in anima, per istam autem, id est per spiritum sanctum ipsa anima mundatur. Sicut enim aqua corporalis corpus lavat et potat, ita spiritalis spiritum lavat et pascit. Ideo autem spiritus sanctus septiformis nuncupatur propter dona, quæ divinitatis eius plenitudine particulatim quique ut digni sunt conse- qui promerentur; ipse enim spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, scientiæ et pietatis atque spiritus timoris domini appellatur. Videamus ergo et ipsam olei naturam, si quid in ea huie significationi conveniens possit intelligi: oleum namque ardeus illuminat, et medicans sanat, et aquis infusum perspicuas eas reddit, quod bene gratiam spiritus sancti potest demonstrare. Ipse enim flamma charitatis et splendore sapientiæ animas illuminat; ipse medicamine clementiæ suæ per veniam pecca- torum vulnera sanat; ipse admixtione virtutis suæ aquas baptismi ad effugandas peccatorum tenebras veraciter illustrat; attestatur enim hoc sacra scriptura, ait enim Paulus: charitas Dei diffasa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis.... Ecce apostolorum sententiæ mani- festant, per unctionem spiritus sancti lumen charitatis et scientiæ nos habere.

De Univ. V. 11. Impositio ideo fit, ut per manus impositionem advocatus invitetur spiritus sanctus: tunc enim ille paraelitus post mundata et benedicta corpora libens a patre descendit et quasi super baptismi aquam tanquam super pristinam sedem recognoscens quiescit; nam legitur, quod in principio aquis superferebatur spiritus sanctus.

Ibid. XIX. 7. fin. Balsamum, quod in carissima confectione liquori olivæ admisceri ac ponti- ficali benedictione solet consecrari, quatenus fideles omnes cum impositione manus sacerdotalis, qua spiritus sanctus accipitur, hac unctione signentur.

De Inst. Cler. I. 30. Ad Thiotmar. 16. Ad Reginald. II. Novissime autem a summo sacerdote per impositionem manus paraelitus traditur illi(sc. recens baptizato) spiritus sanctus, ut roboretur per spiritum sauctum ad prædicandum aliis idem donum, quod ipse in baptismate conseeutus est per gratiam vitæ donatus æternæ. Signatur enim baptizatus cum chrismate per sacerdotem in capitis summitate: per pontificem vero in fronte, ut priore unctione significetur spiritus sancti super ipsum descensio ad habitationem Deo consecrandam; in secunda quoque, ut eiusdem spiritus sancti septi- formis gratia cum omni plenitudine sanctitatis et scientiæ et virtutis venire ad hominem declaretur. Tunc enim ipse spiritus sanctus post mundata et benedicta corpora atque animas libens a patre de- scendit, ut vas suum sua visita'ione sanctificet et illustret, et nunc in hominem ad hoc venit, ut si- gnaculum fidei quod in fronte suscepit, faciat cum donis cœlestibus repletum et sua gratia confortatum, intrepide et audacter coram regibus et potestatibus huius sæculi portare ac nomen Christi libera voce pradicare. Nec mirum, si homo bis eodem chrismate ad accipiendum spiritum sanctum ungatur-