Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

Ib. IX. proleg. In occasu eramus, enm peccati vinculo tenebamur adstricti, in oriente autem sumus, quando per aquam regenerationis nos verus sol invisitat et tenebras facit nostrorum disce-

dere peccatorum. Ibid. XI. 11. Aqua et spiritu sancto vere renascimur et gloria domini ipsius dignatione præ-

mur.

Ibid. XIII. 1. Nec enim poterat per Moysen populus Israeliticus transire Jordanem et intrare in terram repromissionis, sed per ducatum Jesu hoc factum est, salvatoris nostri, qui de deserto istius mundi per baptismi sacramentum fideles suos introducit in terram viventium et gloriam regni eœlestis.

Ibid. XVII. 1. Tinctus Christus dominus noster(Jordanis) aquarum undis nobis elementum aquarum in ablutionem peccatorum convertit.

Commentar. In Genes. II. 8. In spem futuræ quietis, quæ septimo die signiſicata est, baptizamur.

Ibid. Quod præter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluvio consummata est, insi- nuat, quia præter ecclesiæ societatem aqua baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet ad sa- lutem, sed potius ad perniciem.

Ibid. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique intercep- tus aut aliquo supernatanti cadavere illectus, significat homines in immunditia cupiditatis deterrimos et ob hoc ad ea quæ foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his, quos præ- ter arcam id est præter ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri.

Ibid. Deinde post septem dies emissa columba per illam septenariam operationem spiritualem olivæ fructuosum surculum retulit, quo significaret, nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore in ore columbæ tanquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci.

Ibid. III. 15. Rite credentes ablaunter unda purificationis.

De Confirmatione.

De Univ. V. 11. Instit. Cler. I. 30. Chrisma Toicua græce, latine unctio nominatur, ex cuius nomine et Christus dicitur et(ex ipso Inst. Cler.) homo post lavacrum sanctiſicatur; nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur(ad veniam Inst. Cler.), ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur(ad gloriam Inst. Cler.): et hoe de pristina disciplina(de pristina unctione tractum est exemplum Inst. Cler.), qua uugi in sacerdotium et in regnum solebant(antiqui Inst. Cler.); ex quo (unde Inst. Cler.) et Aaron et filii eius post lavacrum Inst. Cler.) a Moyse unctus est(uncti sunt, ut sacerdotes domini fierent. Et Salomon et ceteri reges per prophetas et sacerdotes perfusi sunt cornu olei, ut regni gubernacula tenerent. Inst. Cler.) Quod dum carnaliter fit, spiritualiter proſicit, quomodo et in(in deest Inst. Cler.) ipsa baptismi gratia visibilis actus est, q(quod Inst. Cler.) in aqua mergimur, sed spiritualis effectus, quod a delictis mundamur.

Inst. Cler. Ibid. Nunquam enim aqua baptismatis filios lucis generare posset, nisi prius ipsa dono eiusdem spiritus sancti illuminata esset, ut in ipsa mirabiliter partum spiritalis lucis efficeret, idem spiritus, qui in primordio simul cum Patre et Filio illam purgationi aptam creavit. Abluit ergo nos dominus a peccatis in baptismate, et unxit nos et consignavit nos spiritu promissionis sancto,