Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

De vitiis et virtutibus et peccatorum satisfactione præf. Quamvis enim originalia in baptis- matis munere gratia mediatoris cuncta aboleri veraciter credantur peccata, quia sufſicit illa sola spi- ritalis generatio: attamen cum ventum fuerit ad ætatem, quæ præceptum iam capit et subdi potost legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia et gerendum aeriter, ne iterum reducatur ad damnabilia peccata. Paucissimi autem sunt tantæ felicitatis, ut ab ipsa ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata committant, vel in flagitiis, vel in facinoribus, vel in homicidiis, vel in nephario euiusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate necessarium est opprimere quidquid in eis potest aut potuit carnalis delectatio dominari. Tune itaque vitia dicta deputanda sunt, cum Dei amore vinennter, quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum Jesum Chri- stum, qui factus est particeps mortalitatis nostræ, ut nos participes faceret divinitatis suæ. Veruntamen in gravi iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem ommium, etiam hoc malum miserabiliter reperitur. Ideoque sobrii simus atquc iutelligamus hane vitam de peecato illo nimis nephario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse pœnalem, totumque quod nobiscum agitur non pertinere nisi ad novi sæculi hæreditatem novam, ut hie pignore accepto illud cuius pignus est, suo tempore consequamur.

Ad Thiotmarum c. 13. Idcirco autem baptismus non iteratur, quia et Christus non amplius quam semel moritur, peccata enim quæ post baptismum committuntur, pœnitentiæ lacrymis, eleemo- synis et ceteris bonorum operum exhibitionibus, non haptismatis iteratione delentur. Dominico in- terea corpori sepeliendo mundissima linteamina et aromata adhibentur, quia et is qui Christo conse- peliri desiderat, si iam ætas permittit, quamvis mortuus sit per originale peccatum quod adhuc por- tat, debet tamen bonorum operum exhihitione flagrare et mundis indui vestibus. Si ergo antequam renascatur et originali peccato purgetur et Christo consepeliatur, et aromatibus debet flagrare et mundissimis vestibus indui, quanto magis renatus, purgatus, Christo convivificatus in novitate vitæ ambulans, nova creatura effectus et odoris flagrantia exuberare et candidorum vestimentorum elares- cere debet nitore.

De Univers IV. 10. Baptisma unum est, sed in ecclesia ubi una fides est, ubi in nomine Pa- tris et Filii et Spiritus s. datur. Et ideo, si qui apud illos hæreticos baptizati sunt, qui in sanctæ trinitatis confessione baptizant et veniunt ad nos, recipiantur quidem quasi baptizati, ne sanctæ tri- nitatis invocatio vel confessio annulletur, sed doceantur et instruantur, quo sensu sanctæ trinitatis mysterium in ecelesia teneatur. Et sicut sentinnt credere vel aequiescunt conſiteri, purgati iam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant, respondeant pro illis, qui illos offerunt iuxta morem baptizandi, et manus impositione et chrismate communiti eucharistiæ mysteriis admittantur. Illos autem qui non in sanctæ trinitatis in- vocatione apud haretieos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non re- baptizari. Neque enim credendum est eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus s. iuxta regulam a domino positam tincti sunt.

De Univ. II. 2. Dominus noster in aqua baptismatis tria personarum nomina Patris et Filii et Spiritus sancti populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei.

Ib IV. 10. Baptizatis tantum iter est salutis; nullum catechumenum, quamvis in honis operi- bus defunctum vitam ælernam habere credamus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta com- plentur.