10
respondit: Diliges dominum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota mente tua. Quod ait ex toto corde, ex toto animo, ex tota mente i. e. toto intellectu, tota voluntate et ex omni me- moria Deum esse diligendum, Dei vero dilectio in observatione mandatorum eius tota consistit. Si forte quislibet quærat, quis sit proximus, sciat omnem christianum recte proximum diei, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta: nobilior est generatio spiritalis quam carnalis. Qui autem taliter proximum intelligens diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit. Cuius evidens indicium et eminens virtus vera pax est, per quam filii Dei præcipue dignoscuntur, quia nusquam perfecte pax haberi potest, nisi ubi charitas ceius operatrix adest; hoc etiam tota series scripturarum sacrarum nobis ostendit.
Ad Reginald. II. Ad Thiotmar. 9. Non obsistit omnipotentis Dei gratiæe naturæ inſirmitas hu- mana, quamvis enim parvuli pro ætate non possunt intelligere ipsam conversionem ad Deum atque credulitatem, credimus tamen eos ad Deum converti propter conversionis sacramentum.— Itaque par- valum etsi nondum fides illa, quæ in credentinm voluntate consistit, iam tamen ipsius fidei saera- mentum fidelem facit. Nam sicut credere respondentur, ita etiam fideles vocantur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem sapere homo cœæperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit, eiusque voluntati consona etiam voluntate coaptabitur, hoc quam diu non pot(potest) valebit sacramentum ad eius tutelam adversus contrarias potestates et tantum valebit, ut si ante maioris ætatis usum ex hac vita emigraverit, per ipsum sacramentum commendans ecelesiæ chari- latem ab illa condemnatione, quæ per unum intravit in mundum, christiano adiutorio liberetur. In serutinio ſaciendum est signum erueis super pueros sive puellas, sicut invenimus scriptum in romano ordine et genu- um flexio ad orationem, et insinuanda est oratio dominiea patrinis et matrinis, ut et ipsi similiter faciant his quos suscepturi sunt, similiter insinuandum est s'mbolum.— In fronte ideo facimus signum erucis, quia sedes verecundiæ in fronte solet esse, si quidem Judæi erubescunt eredere in illum quem norunt crucifixum, ut Paulus apostolus dicit: nos autem prædicamus Christum erucifixum, Judæis quidem scandalum cet., sed nos credimus per erucifxum salvari.— Et non alio signo signamus, nisi signo crucis, quia dominus in carne natus vexillum erueis, quo suorum frontes signaret, attulit, ut destrueret mortis imperium, et per tale signum recognoscat contraria potestas principatum se perdere in istis, quos Deus vocavit ad gratiam baptismi. IIlud etiam signum faciunt in frontibus eorum presbyteri, acolythi, patrini vel matrinæ. Intimandum est ergo atque instantissime prædicandum ipsis patrinis vel matrinis, quod ſidei jussores sunt illorum, quos suscipiunt de baptismate, et pro quibus professi sunt, quia de ipsis reddituri sunt Deo rationem, utrum fidem Christi eis et veram religionem, cum ad ætatem intelligi- bilem pervenerint, insinuaverint, an non.
Ad Thiotmar. 10. Qui vero illins sunt iam ætatis, ut rationem credulitatis suæ reddere pos- sint, diligenti examine serutandi sunt, utrum veraciter credant, an alicuius falsitatis in eis macula celetur; ne, dum aut timore aut favore terrenarum potestatum aut acquisitione quarundam rerum ad baptismatis sacramentum ignorantibus ministris ecelesiæ perveniunt, tradatur sanctum canibus, et margarite mittantur inter porcos, et lupi ovina pelle vestiantur. Hunc enim morem ecelesia servare consuevit, ut per aliqquot dierum spatium hi qui in solennitate pasehuli baptizandi sunt, serutentur, ut instructis et doctis et simplici corde ad fidem veram venientibus vitæ sacramenta impertiantur, quibus ut aptiores inveniantur baptismatis sacramento et eorum fides probabilior sit, quædam fiunt corporaliter, qux spiritali gustu degustata mysticum quid et spiritale sapiant.


