9
Ad Reginaldum III. Necesse est ut quicunque christianum nomen tenet et sacramentis imbu- tus est, religionis christianæ rationem sciat et fidei veritatem agnoscat, eins quoque fidei, quæ ut apostolus ait, per dilectionem operatur, quæ in præsenti confortat et roborat credentes ac in futuro perducit ad Dei contemplationem. Nam ita quædam proposuit animæ nostræ necessaria beatus apo- stolus et egregius gentium doctor dicens: nunc autem manent ſides, spes et charitas, hæe tria, maior autem his est charitas. Primum ergo fides catholica Christiano necessaria est, quia in ipsa distin- guuntur filii Dei a filiis diaboli, filii Iucis a filiis tenebrarum. Per ipsam renascimur in baptismate et salutem æternam impetrabimus sicut scriptum est: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvns erit; hæc porta est vitæ, hæc ianua regni, per ipsam discitur scientia veritatis et percipitur cognitio di- vinitatis, per ipsam gratiam Dei invenimus, aliter autem Deo placere non possumus, quia sine fide impossibile est Deo placere; vere enim beatus est, qui recte credendo bene vivit et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde et beatus Jacobus apostolus dicit: quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem ipsa non habet, numquid poterit fides salvare eum? fides sine operibus mortua est. Fidem ante omnia rectam et immaculatam necesse est habere, et secundum apostolicæ institutionis normam symbolum a sanctis patribus constitutum memoriter tenere et reli- giose vivere studere, hæreticorum dogmata pestifera fugere, maleficorum et incantatorum venena mor- tifera horrescere, divinorum et sortilegorum nefandas traditiones, quæ cum dæmonibus societatem ha- bent, penitus respuere, et nihil alind quam quod catholica fides laudat, amat, prædicat, in mente sive in professione tenere seu etiam moribus ostendere. Post hane ergo fidem spem firmam habere, dis- cere quæ animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in cælestia et æterna inserit, et quodammodo nexibus insolubilibus ligat, quæ non decipit, sed se fideliter ob- sequentes ad æternam beatitudinem perducit. Nemo igitur quamvis ingenti peccatorum pon- dere prematur, de bonitate divinæ pietatis desperare debet, sed spem certæ misericordiæ il- lius indulgentiæ sibi quotidianis deprecari lacrymis, duam recte sperare possunt, si ab ac- tione pravi operis cessabunt. Ideo non propter spem veniæ perseveranter peccare debemus, neque quia Deus iuste peccatum punit, veniam desperare debemus, sed utroque periculo evitato et mala declinemus et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omni tribulationum angustia spe ad solatia supernæ pietatis eurrendum est, quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente propheta: in Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Qum enim fidem rectam et spem firmam persuademus habere, hoc maxime hortamur ut charitatem in nobis habere et opere ostendere per omnia satagamus, per ipsam enim et in ipsa beatitudinem veram habituros nos esse sciamus, quia sine hoc nemo videbit Deum; hæe autem ideo maior fide et spe ab apostolo esse narratur, quia ceteris recedentibus ipsa sola remanebit; fidei enim succedit spes, et spei beatitudo, claritati autem non transmutatio sed sola restat perfectio. Hæc omnium ars est virtutum, hæc promissio regni, hæc præmium suminum sanctorum est in cœlo, quia in perenni gandio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei; quem qui præsentem vident, suavius diligunt et dulcius fruuntur ipso bono. Oportet nos scire, quia in omnibus charitas obtinet princi- patum, sine euius perfectione nihil Deo placere posse Paulus apostolus testatur, qui nec martyrium, nec seculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem sine charitatis officio quidquam proſicere, posse ostendit. Unde et ipse dominus a quodam scriba interrogatus, quod esset mandatum maximum
3


