Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

De Univ XX. 38. Nihil esse debet christiano ceum circensi insania, cum impudieitia theatri, cum amphitheatri erundelitate, cum attrocitate arenæ, eum luxuria ludi; Deum enim negat, qui talia præsumit, fidei christianæ prævaricator eſfeetus, qui id denuo appetit quod in lavacro iam pridem renuntiavit, id est diabolo cum pompis et operibus eius.

Ad Reginald. III. de agone christiano Non posest fieri, ut corpus baptismi recipiat sacramen- tum nisi ante anima fidei susceperit veritatem, cum neque quisque indoctus et ignarus christianæ ſidei potest eiusdem fidei sacramentis ablui, neque lavacro baptismi a peccatis mundari sufſicit, si non post baptisma studeat quisque bonis operibus insistere. Qui in trinitate fuerint baptizati, om- nia fociant, quæ præcepta sunt, quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Ad Thiotm. 9. Cæterum fides quæ in hoc symbolo continetur, ita ab his qui baptizandi sunt intelligi debet, ut credant in Deum patrem omnipotentem creatorem omnium visibilinm et invisibili- um, qui solus, quia non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus; et in Jesum Christum E- lium eins, per quem omnia fasta sunt, verum Deum unigenitum, veramque Dei filimm, non factum aut adoptivum sed genitum et unius eum patre substantiæ, atque ita per omnia æqua- lem Deo patri, ut nec tempore nec gradu nec potestate esse possit inferior, tantumque esse illum, qui est geuitus, quantus ille qui genuit; credant etiam eum natum de Spiritu sancto ex Maria semper virgine, id est ut spiritu sancto cooperante verum sibi corpus ex virgine id est Dei filius assumpserit, ut qui erat in divinitate Dei patris ſilius, ipse factus sit in huminitate homi- nis matris filius; credant etiam eum descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui nunqquam desiit esse cum patre, et hominem verum factum, ut humanum geuus homo liberarel, et ipse quia absque initio æternitatem cum patre et spiritu sancto possidet, in fine sæculorum perfectum naturæ nostræ hominem susceperit, et Verbum caro factum sit assumendo humanitatem, non permutando divinitatem; credant etiam eum pertulisse passionem et mortem non in virtute divinitatis, sed infir- mitate humanitatis, mortuum vera carnis morte, resurrexisse vera carnis resurrectione et resurree- tione sua spem nobis resurrectionis contulisse, ita duntaxat, ut sicnt ille tertia die resurrexit vivus a mortuis, ita et nos in fine sæculorum resurgamus in eadem qua nune vivimus carne; credant etiam eum in codem corpore, quod de virgine assumpsit, passionem sustinnit et resurrexit, ascendisse in eœlum et in eodem nunc esse, et ad iudicium venturum esse, et resuscitatis omnibus dare aliis pro peccatis supplicii æterni sententiam, aliis pro iustitiæ meritis æternæ beatitudinis præmium; credant et in Spiritum sanctum, Deum verum ex patre filioque procedentem, xæqualem per omnia Patri Filioque, voluntate, potes- tate, æternitate, substantia; nec esse in hac sancta trinitate illos gradus, quibus aliquis inferior su- periorve dici possit; credant etiam sanctam ecclesiam catholicam id est universalem; non in sanctam ecelesiam, ut credentes in trinitatem; credant eiusdem sanctæ trinitatis domum esse sanctam ecelesiam, a cuius communione discedentes schismatici et hæretici vocantur et æterna damnatione puniuntur, in eius vero communione bermanentes et membra Christi esse et remissionem peccatorum percipere et ad vitam æternam pertinere.

De Universo IV. 7. Christianus autem quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et ereatoris. Non se autem glorietar Christianus qui nomen habet et facta non habet; ubi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est christianus, quia se factis os- tendit christianum, ambulans sicut ille ambulavit aquo nomen traxit.