7
Ad Thiotmar. 13. Per hoc(baptisma) qui nascimur mundo renascimur Deo, et qui per pee- catum eramus filii iræ, per gratiam effcimur filii Dei; hac enim trinctione et hoe lavacro ecelesia vegetatur, quoniam sicut de osse dormientis protoplasti mulier ædificata est, ita ex latere Christi in cruce dormientis ecelesia formata est, pro fluxerunt enim ex eius latere sanguis et aqua. Duo sanctæ ecelesiæ præcipua sacramenta, ut in altero consecratio, in altero mundatio eidem tribueretur ecclesiæ, regeneramur namque ex lavacro et consecramur in sanguine.— O præclarum et admirabile sacra- mentum quod de filiis iræ facit filios Dei, de veteribus novos, de fœdis pulchros, in quo et re- generamur et purgamur et exemplum mortis Christi imitamur. Quia ergo elementum aqyuæ in hoc mundo omnibus elementis purgandi, vivificandi, recreandi gratiæ aptum est, non immerito ei baptis- mi dignitas confertur, quæ et regenerandorum hominum efſicaciam, cum spiritus Dei in mundi prim- ordio super id ferretur, concipiebat, et purgandorum cum ex latere Christi proflueret, dignitatem concipiebat.— Morimur ergo peccato quando abrenuntiamus diabolo ct omnibus quæ eius sunt, con- sepelimur Christo cum sub invocatione sanctæ trinitatis sub trina mersione in fontem lavacri quasi in quoddam sepulehrum descendimus, consurgimus Christo cum exuti omnibus peceatis de fonte quasi de sepulchro egredimur.
De Universo V. 12. Exoreismus græce, latine coniuratio sive sermo inerepationis est adversus diabolum, ut discedat, sicut est illud in Zacharia: et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stan- tem coram angelo Dei, et sathan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei, et dixit dominus ad sathan: increpet dominus in te sathan, et increpet dominus in te, qui elegit Jerusalem; hoc est exorcismo increpare et coniurare adversus diabolum. Unde sciendum quod non creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille, sub quo sunt omnes, qui cum peccato nascuntur, est enim princeps peccatorum.
Ad Thiotmarum 11. Abrenuntiare poni solet pro eo quod est spernere, reiicere, contradicere sive aliud quid quod hoc verbo in hoe sensu exprimi potest. Abrenuntiare se fatetur(baptizandus) sathanæ et omnibus operibus eius et omnibus pompis eius, quam abrenuntiationem recte eonfessio sancta trinitatis sequitur, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia, et ubi computruit iugum diaboli a facie unctionis spiritus saneti, adveniat illius iugum qui dixit: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, iugum enim meum suave est et onus meum leve. Sathanæ enim qui et diabolus nuncupatur, a fidelibus renuntiatur, ut domino salvatori liberius serviatur, quia iuxta eiusdem domini vocem nemo potest duobus dominis servire.
Ibid. 12. Abrenuntiatur etiam operibus eius, quia opera illius contraria sunt operibus salvato- ris, et quia ille armis suis id est vitiis genus humanum sibi subiecit, dominus armis suis id est vir- zutibus illum debellavit. In illius enim militia id est in peccatis nostris servitus permanens accepit mortem: in istius militia id est virtutibus accipimus vitam æternam. Septem itaque prineipalia vi- tia, quibus diabolus genus humanum infestat, non incongrue opera sathanæ dicere possumus, quibus opponuntur septem principales virtutes, quæ opera sunt proculdubio salutaria; nec minus interea pompis eins abrenuntiatur, quæ utique opera sunt sathanæ, sed eo quasi discerni videntur a ceteris operibus eius, quia in eis superbia, enius ille author est et quæ eum deiecit, quodoammodo desig- natur: Pompæ igitur eius sunt ambitio, arrogantia, vana gloria et cetera huius modi, quæ de fonte superbiæ procedere dignoscuntur.—


