6
et hæe trina mersio triduanam Domini sepulturam significare, maxime cum dieit(dicat Ad Regin.) apostolus: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati zumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte(mortem Ad Regin.) ut quomodo surrexit Cbristus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus, si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Oportet ergo cum invocatione sanctæ trini- tatis sub trina mersione baptismum coufici, ut secundum personarum differentiam mysterium baptismi celebretur et secundum unitatem substantie unum baptisma fiat, unde diecit apostolus: unus dominus, una fides, unum baptisma. Postquam enim ascenderit baptizatus de fonte, statim signatur in cere- bro a presbytero eum sacro ehrismate sequente simul et oratione, ut regni Christi particeps fiat et a Christo Christianus possit vocari.— Bene quidem baptismo continuatur chrismatis unctio, quia spiritus sanctus, qui per illud chrisma suæ virtutis admixtione sanctificat eredentes, baptizato Jesu stalim super illum in columbæ specie descendit; cuius videlicet typum præferebat proferebat Ad Regin.) columba illa quæ in diluvio ad arcam reportavit ramum olivæ virentibus foliis, significans utique quod spiritus sanctus per chrismalis unctionem in baptismate virorem confert fidelibus ccœles- tis gratiæ. Legimus et in gestis patrum, quod Sylvester papa in ecelesia romana constituerit ut sieut potestas et privilegium apad solum episcopum constat, quod sacrum chrisma ipse conficiat, et baptizatum per manus impositionem cum ipso chrismate consignet propter hæreticam suasionem, ita presbyter eodem chrismate liniat(liniet Ad Thiotm.) baptizatum levatum(lotum Ad Reginald.) ex aqua propter occasionem transitus mortis.— Ac deinde profecto patet, quia quicunque non est Christi, regni sui particeps ſieri nequit, ideoque necessarium, ut statim succurratnr baptizato cum chrismatis unctione, ut spiritus sancti participationem accipiens alienus a Christo non existat.
De Univ. IV. 10. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote et interrogatus respon- det: hoc et martyr coram persecutore facit, qui et coufitetur fidem et interrogatus respondet; ille manus impositione pontifieis aceipit spiritum sanctum, hie babitaculum eſſicitur spiritus sancti, cum non est ipse qui loquitur, sed spiritus patris qui in illo loquitur; ille communicavit eucharistiæ in commemoratione mortis domini, hie ipsi Christo commoritur, ille confitetur se mundi actibus renun- tiaturum, hic ipsi renuntiat vitæ; illi Peccata omnia remittuntur, in 1sto extinguuntur.
Inst. Cler. I. 29. Ad Reginald. II. Post baptismum antem traditur christiano vestis candida de- signans innocentiam et puritatem christianam, quam post ablutas veteres(varias veteris vitæ Ad Re. ginald.) maculas studio sanctæ conversationis immaculatam servare debet ad præsentandum ante tri- bunal Christi. Cuneti vero renati albis induuntur vestibus ad mysterinm resurgentis ecclesiæ, sicut ipse dominus coram discipulis transfiguratus est, ut dicitur: resplenduit facies eius sicut sol, vesti- menta eius autem facta sunt candida sicut nix, quo facto splendorem resurgentis in faturum figura- vit ecclesiæ; utuntur ergo albis vestibus, ut quorum primæ nativitatis jnfantia vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundæ generationis gloriæ præferat indumentum. Tegitur enim post sacram unctionem caput eius mystico velamine, ut intelligat se diadematis regni et sacerdotalis dignitatis por- titorem iuxta apostolum: vos estis genus regale et sacerdotale, offerentes vosmetipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem.— Deinde corpore et sanguine dominico omne præcedens sacramen- tum in eo confirmatur, quia hæc ideo accipere debet, ut Deum habere mereatur in se habitatorem, ut illius sit capitis membrum, qui passus est et resurrexit pro nobis;
dicit euim ipsa veritas⸗ qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, ipse in me manet et
ego in eo.


