Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

invicem ut salvemini. Ilinc et Psalmista ait: delĩetum meum eognitum tibi feci et iniustitias meas non operui, dixi pronuntiabo adversum me iniustitias meas domino et ta remisisti impietatem cordis mei; et alibi: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, ubi lectum delectationem corporis intelligimus, quam potest homo laerymis quamvis paucis lavare, si eum contingat eœlesti inspiratione deflere; stratum autem signifieat cumulum peccatorum, quem rigare inbemur hoc est uberins lavare, ut simus ex peccatore iusti, ex lagente læti et ex ægroto sanissimi. Quod autem vera penitentia expurget hominem et ad cœleste regnum perducat, ostendit dominus dicens: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum ewlorum. Item per bona opera et per eleemosynam purgatur homo a sordibus animæ, unde et illud Psalmi- stæ: lavabo inter innocentes manus meas; inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta pro- pria studio bonæ conversationis emundat. Hine et salvator in evangelio ait: date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; et alibi scriptum est: sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna ex- tinguit peccatum. Adiuvat etiam hominem ad salutem percipiendam æternam oratio pura; adiuvat et prædicatio verbi diviniz adinvat et dilectio pura veræ caritatis, unde est illud Jacobi: oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est dimittentur ei; et iterum: qui converti fecerit pee- catorem ab errore viæ suæ, salvabat animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum. De- nique salvator, quod dilectio remmissionem peccatorum pariat, in evangelio ad Simonem loquendo de muliere peccatrice, quæ pedes eins lacrymis rigavit et capillis tersit et unquento unxit, ostendit dicens: amen dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hinc et alibi seri- ptum est: caritas operit multitudinem peccatorum et universa delicta operit caritas.

Sed ante baptismum catechizandi debet in hominem pervenire(prævenire Ad Thiotm.) officium, ut fidei primum catechumenus accipiat redimentum. Nam in evangelio secundum Matthæum legitur, quod post resurrectionem dominus apostolis præcepit, ut in nomine Patris et Filii et Spirtius sancti docerent et baptizarent omnes gentes, id est prius per fidem Dei illis insinuarent et sie credentes in remissionem peccatorum baptizarent. Hoc est quod secundum Marcum idem dominus legitur præ- posuisse fidem baptismati eum ita dixerit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non erediderit, eondemnabitur; prius debet baptizandus ſide incarnationis Christi instrui et sie ad baptismum iam credulus admitti, ut sciat cuius gratiæ in eo est particeps, et cui iam debitor fiat deinceps.

Inst. Cler. I. 26. Catechumenus autem dieitur pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit nec dum tamen baptismum recepit. Nam catechumenus zærexouννμεs Græce, latine auditor interpretatur, scilicet ut verum agnoscens dominum relinquat errores varios idolorum. Puto autem omnes a Jo- anne pœnitentia baptizatos catechumenorum prætulisse ſiguram. Post catechumenos autem secun- dus gradus est competentium; competentes autem sunt, qui iam post doctrinam fidei, post continen- tiam vitæ ad gratiam Christi pereipiendam festinant ideoque appellantur competentes id est gratiam Christi petentes. Nam catechumeni tantum audiunt needum petunt, sunt enim qnasi hospites et vi- cini ſidelium, deforis audiunt mysteria, audinnt gratiam, sed adhue non appellantur fideles. Com- petentes autem petunt, iam accipiunt, iam catechizantur, id est imbuuntur instructione ſidei et sacra- mentorum; istis enim traditur salutare symbolum quasi commonitorium fidei et sanctæ confessionis indicium, quo instructi agnoscunt quales iam ad gratiam Christi exhibere se debeant. Notandum autem quod in ecclesia salvatoris parvulorum, qui per ætatem nec adhuc renuntiare diabolo nec rcedere in Deum possunt, per corda et ora gestantium salus adimpleatur, quia et in evangelio le-