2
De Sacramentis.
De Universo V. 3. Est autem hie liber(psalmorum) allegoricis ac typicis sacramentis sig- natus: specialiter autem quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus.
Ibid XIV. 21. Septem lucernæ candelabro superpositæ septiforme sacramentum vel fides.
Ib. II. 1. Melchisedech discernens sacramenta legis et evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi vel sacerdotum ſiguravit, cuius corporis et sanguinis sacramentum id est oblatio panis ac vini in toto orbe offertur.
Ib. V. 3. In Numeris vero egressw de Aegypto tribus ennmerantur, 40 quoque et duarum per heremum mansionum sacramenta signantur.— Epistolas Paulus quatuordecim pradicationis suæ perstrinxit stylo, ex quibus aliquas propter typum septiformis ecelesiæ septem scripsit ecelesiis, con- servans potius, quam excedens numerum sacramenti, propter septiformem spiriritus sancti efficaciam.
Ib III. I. Nam septem auni ubertatis, qui in septem spicis plenis seu in septem vaccis pin- guibus ostendebantur, septem charismatum spiritualium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat, signiſicabant.
Ad Heistulphum de Institutione Clericorum præfat. Item de quatuor charismatibus ecelesiæ, id est, baptismo et chrismate, corpore et sanguine domini.
De Universo V. 11. Instit. Cler. I, 24. 32. Ad Thiotmarum de sacris ordinibus 4. Ad Regi- naldum I. de disciplina ecclesiastica II. de sacramentis divinis. Sacramentum est in aliqua ce- lebratione, cum res gesta ita fit, ut aliquid signiſicare intelligatur, quod sancte aceipiendum est. Sunt autem sacramenta baptisma et chrisma, corpus et sanguis domini, quæ ob id sacramenta dicuntur, quod sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eo- rundem sacramentorum operatur, unde et a seeretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur, quæ ideo fructuose penes ecelesiam fiunt, quia sanctus in ea manens spiritus eundem sacramentorum la- tenter operatur effectum. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Dei ecelesiam dispen- sentur(tamen quia spiritus sanetus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visihi- liter apperebat operibus de Universo) nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur hæec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Unde et gGræce Mysterinm durdtioior dicitur, quod reconditam habeat dispensationem (quod secretam et reconditam habeat repositionem Inst. Cler.).
De Baptismo.
Institut. Cler I. 25. Ad Thiotmarum de sacr. ordinib. c. 5. Ad Reginaldum II. Primum sacramentum est baptismus, quia antequam sancto chrismate ungatur aliquis, aut(ut Ad Thiotmarum) corporis et sanguinis Christi particeps existat, sacra regeneratione purgari debet ac deinde ad cæ- tera rite accedere.
De Universo V. 11. De Instit. Cler. I. 25. Ad Thiotmarum de s. ord. 5 et 13. Ad Regi- naldum de disciplina ecclesiastica II. Baptismum Sdrricu græce, latine tinctio interpretatur. Quæ (non tamen ob hoe quod homo in aqiam mergitur, tinctio dieitur, sed quia Inst. Cler.— non tan-


