Aufsatz 
Sancti Hrabani Mauri de sacramentis ecclesiae doctrina per universos libros collecta / von F. J. Schell
Entstehung
Einzelbild herunterladen

SANCTI HRABANI MAURI DE SACRAMENTIS ECCLESIAE DOCTRINA

PER UNIVERSOS LIBROS COLLECTA.

ͤã;

Duom ad me pertinuit programma huius gymnasii paschale hoc anno scribere, non diu hæsitabam, qualem materiam eligerem. Ex pluribus enim annis opera s. IHInAnANI MAuni relegi iis- demque notatu digniora excerpsi, dum ad hune usque diem aunimus ferebat theologicam ipsius doctrinam edere per universos libros collectam et dispositam. Sententiæ huius viri eo magis nobis magni mo- menti sunt, quum memoria ipsius et prædicatoris evangelii et fundatoris huius scholæ quotannis so- lenni die in hae urbe celebretur, et idem suo tempore vir omnino singularis fforuerit, superans om- nes æquales eruditione multisqne discipulis et nobilibus insignis. Ipse enim quasi unicus et egregius magister Germaniæ suo tempore extitit cunctarumque pro indole illius temporis scientiarum præ omnibus aliis longe peritissimus fuit. Specimen eius doctrinæ theologicæ exhibebo doctri- nam de sacramentis cecclesiæ per universos libros collectam, qui tractatus omnium aliorum notatu dignissimus videtur, sive respexeris ecclesiæ christianæ historicam, sive archæologicam, sive dogmaticam sive liturgicam disciplinam. Quanquam vero noster Doctor stilo linguæ latinæ barbarico et parum culto utatur, nihilominus tamen eius ipsius verba referenda putavi, ut im- mutatæ sententiæ et integræ a lectoribus perspiciantur. Si quis autem vituperaverit, quod hac ma- teria non multi delectandi forent, iste meminerit, et alias materias in programmatis explicatas non om- nibus convenire, quamvis non dubitem, quin non pauci hac re offendantur. Ad hos refellendos ip- sius Hrabani verbis utar: Detrahentium atque insultantium non curo vaniloquium, qui magis præsum- tioni quam pietati nostrum forsitan depuctabunt laborem. Et non mirum, cum magis parati sint aliena lacerare, quam propria opuscula condere: quorum quia nemo polest calumniam et invidos morsus de- vitare nisi qui omnino nihil seribit, magis eligo vanam sterda aure pertransire querimoniam, quam

otiose torpens Christi negligere gratiam; cui soli placere optantes vanos hominum rumusculos nihili ducimus. Commentar. in Matth. præfat.