Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

37

particeps, quo Neptunus et Apollo, cujuscunque humanae erant conditionis, pro more veterum sicut etiam Hercules Eurysteo servivit, septem illi heroes Graeci Polynicem contra Thebas, Argonautae Jasonem ad aureum vellus recuperandum et ipsi Graecorum reges ac principes Menelaum ejusque fratrem ad Hellenam repetendam Trojamque ever- tendam sunt secuti, mercede conducti Laomedonti operam suam ad rempublicam con- stituendam atque tuendam id enim censeo moenia significare contulerunt, quod ut facerent, profecto non simplici mercede, sed ut heroes, quos modo nominavi, gloriae cupiditate erant permoti. Qui quum postea mercede fraudati et turpiter contumeliose- que tractati abiissent, mirum non est Neptunum odium in Trojanos implacabile conce- pisse neque id tum deposuisse, quum a Graecis et, ut suspicari possumus, a Trojanis ipsis inter deos esset relatus, donec tandem urbs esset eversa omnisque Laomedontis pro- genies extincta; quum Apollo contra, nescio quo casu vel facto, placatus cum Trojanis in gratiam rediret ab iisque adeo in deorum numero collocaretur, quapropter eum con- spicimus ab eorum stare deorum partibus, qui, quatenus per fatum id fieri licebat, Tro- jam defendere ac servare omnibus viribus contendebant. Quodsi vero Neptunum cum Jove contuleris, etiam inde, illius divinitatem ne dicam apotheosim, in tempora multo posteriora incidere, mihi colligi posse videtur; nam non modo Jove declaratur natu minor II. XIII, 354(κνα Z2D; ενοπ †μ⁶ιιονε sed etiam ipse de Jove non loquitur, nisi sunma cum verecundia, velat Od. XIII, 148(αα οσ ϑόmμν πινοννππιν τ⁹⁸ι˙νõMᷣiά‿sip, utpote cujus adeo ministri fungitur officio II. VIII, 440.

Sunt igitur et apud Homerum permulta apotheosis vestigia. Quae quamvis sint, ego tamen, ut jam ex sententia, quam in hujus disputationis capite posui, apparet, non is sum, qui Homeri auctoritate nixus omnes deos ex apotheosi ortos esse contendam. Id autem firmiter teneo, multum apotheosim ad numinis notionem, quam veteres habebant, fingendam saltem contulisse. Contulit praeterea virium naturalium consecratio, sive, ut ita dicam, apotheosis; contulit etiam Dei notitia ex vera revelatione hausta, utpote quae minui, obscurari, depravari potuit, at extingui nunquam. Sed de his alio tempore, ubi Deus optimus maximus dederit, copiosius disputabo.

Nunc vero, ubi viam permeatam attente fuerimus remensi, non possumus non obser- vare, qui viri inter gentiles illam tenebant diligenterque pervulgare studebant sententiam, non fuisse, nisi deornm religionumque contemptores atheos. Quoniam vero scripto-