Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IX.

Habemus igitur certum ordinem per varios gradus servatum, ita quidem, ut antiquis- simi primum gradum obtinentes indubitata compareant divinitate ornati et eorum quasi successores alterum gradum occupantes minuta, ut ita dicam, divinitate debeant esse contenti, donec tandem ipsius poëtae aequales divinitate omnino orbati, nihil sunt, nisi mortales homines, quorum, ut supra vidimus, postea optimi tantum ac nobilissimi raris- sime pro more veterum in deos referebantur ¹). Ea conjectura etiam fit probabilior ac verisimilior, quum nonnullorum deorum conditionem ita descriptam reperimus, ut in eorum vita varia possint etiamnunc temporis spatia ac status discerni, ubi divinitatis nondum participes videntur fuisse.

Statim quaerentibus nobis II. VII, 240 sqq. et XXI, 450 parva illa sese offert narratio de Laomedonte, qui deos ibi Neptunum et Apollinem, moenium Trojanorum conditores, non modo mercede promissa fraudasse, sed etiam convicia minasque cumulans cum contumelia abegisse traditur 2). Id mirum semper mihi visum est, qui fieri potuerit, ut tam impie ac fraudulenter dii tractarentur a rege illius populi, qui alterum eorum, Apol- linem dico, postea in diis praesidibus urbis numeratum diligentissime ac religiosissime co- luit et ne alterius quidem numen omnio ignoravit, neglexit, quod ex Il. XX, 294 colligi posse videtur; ubi Neptunum miseret Aeneae, qui εν*παναμᷣα'ε 3652 O0ον☚Ʒ⁷αοσιν uod si solus neglectus esset ³), nunquam dixisset ille deus, qui ceteris diis multo erat ad invidiam proclivior 4). Quam difficultatem solvi et conciliari optime eo posse censeo, ut statuas de tempore hoc loco esse cogitandum, quo uterque divinitatis nondum erat

¹) Haud ineptum erit cum his conferre quae Naegelsbachius I. l. S. 134 ait: Hat aber der Verkehr der beiden Welten zur Zeit der epischen Handlung schon abgenommen, so duerſen wir sicher des Glaubens sein, dass er zur Zeit des Dichters, welcher notorisch mehrere Generationen spaeter lebt nach menschlicher Vortellung ganz erloschen ist. 2) Augustinus C. D. I. III, c. II eos his verbis ludibrio habet: Miror Apollinem, nominatum divina- torem, in toto opifſicio laborusse nescientem, quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, patruum ejus, fratrem Jovis, regem maris decuit ignarum esse futurorum. Cf. J. Firm. Matean c. 12. ¹) Eum adeo sacerdotem Laocoonta Trojae habuisse, Virgilius Aen. II, 101 auctor est. ¹) Naegelsbach I. l. S. 33 ait: Poseidon neidet den Achaeern die Mauer und den Graben, mit denen sie, ohne vorher llekatomben zu opfern, ihr Lager geschuctzv haben(Il. z, 446. s.) Derselbe nei- det den Phaeaken die gluecklichen Fahrten, mit denen sie die Fremdlinge gefahrlos zur Heimath bringen.(0d., 565 sd.).