— 38—
res ecclesiae hanc de apotheosi doctrinam avidissime receperunt, et quo facilius falsae religionis fundamenta subverterent, in omnes deos extenderunt, bona quidem se ac probabilia sequi ac petere sunt arbitrati; at non reputabant fore aliquando etiam inter Christianos liberioris judicii homines, qui dicuntur, rerumque divinarum contemptores, qui iisdem essent armis usuri ad augustissimas Christianae religionis disciplinas impugnandas Sospitatorisque divinitatem ab ecclesia jure creditam velut apotheosim fingendam omnem- que igitur religionem Christianorum tanquam opus humanum explodendam, subvertendam.
Si autem est, cui minus, quae his literis mandavi, probentur et qui propterea for- tasse censura severa me prosequi et erroris passim arguere velit, per me prosequatur, arguat, profecto novum mihi non dicet; nemo enim me magis sentit ac certe scit, quam sit verum illud proverbium: Errare humanum est, et nihil humanum a me alienum puto. Dixi.


