Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

protulit ¹). Censet enim eam inde esse ortam, quia primus Euhemerus, nec ullus vir ante eum, placita de apotheosi proferre ac disseminare ausus sit. Cui cur adsentire noluerim, ipsius Lobeckii auctoritate moveor, qui auctoritate Starkii nixus haec ait: Aeschylus idem publice dixit, quod Hierophantae privatim, Jovem, Appollinem et ceteros, qui pro diis haberentur, homines fuisse 2). Praeterea pro certo et indubitato habeo, ut infra demonstrare conabor, jam antiquissimis temporibus, jam apud Homerum apothe- osis reperiri vestigia. Quis denique crediderit Euhemerum tempore, quo jam Philippus Macedo ³) et Alexander*¹) sibi tribui jusserant honores divinos, ubi in universum mos homines, praecipue reges, inter deos referendi tam vulgaris erat, primum fuisse, qui illam doctrinam divulgarit? Equidem censeo, eum et propter viam rationemque qua divulgarit et propter subsidia, quibus usus sit, scilicet fraudem, mendacia et ludibrium in tantum incidisse odium, vel etiam, quia, ut Ganszii) verbis utar,arta consuetudinis vincula, quae jam dii erant laxata, primus penitus diremit. Quae qui perpenderit, vix quaeret, qui fieri potuerit, ut tot tantaeque auctoritatis viros asseclas adipisceretur Eu- hemerus. Adeptus est enim et ex Gentilibus et ex Christianis asseclas satis multos. Gentilium, qui Euhemeri placita probabant et defendebant, principes sunt sine con- troversia: Ennius, cujus quidem scripta huc spectantia a Lactantio sunt servata), et Diodorus Siculus?). Christianorum principes sunt scriptores ecclesiastici, quos dicunt, qui quidem Euhemeri placita avidissime arripuerunt, ut possent iis quasi armis ab ipso hoste traditis uti ad gentilium falsas opiniones refellendas deorumque vanitatem demon-

¹) Lobeck. Aglaoph. p. 989 haec habet: Primus Euemerus(ita scripsit) eo processit audaciae, ut uni- versam mythologiam hinc ortam diceret, quod homines quidam fortes et prudentes post mortem de- orum nomen et honorem consequuti essent, neque heroes solum et semideos, sed etiam Jovem ip- sum et totam ejus progeniem humano generi et mortalibus adscriberet natalibus corumque morte- etiam et sepulturas demonstraret. Cujus sententiae improbitate Graeci ita perculsi auctoremque tantopere execrati sunt, ut pateat neminem ante eum tale quiddam ausum esse.

²) Lobek. Aglaoph. p. 77.

³) Diodor. Sic. XVI, 92, 95.

¹) Plutarchus Alex. 27. 4.

³¹) Gansz I. l. p. 20. *) Lactant. instit. l. I. c. XI.

*) Diodor. Sicul. VI et V, 62.