Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

444

mam partem, scilicet sacerdotes, ex insula Creta illuc venisse, ait, conferas velim, quae Cicero de tribus Jovibus scripsit, et de tertii alicujus sepulchro, quod in Creta esse, erat fama ¹).

Ejus libri, quum ipse tempore sit ablatus, reliquias tantum habemus singulas, eas quidem, quae Diodori Siculi servatae sunt diligentia, quas vero, quoniam et hujus opera illaesa et integra non manserunt, Eusebius, qui eas certo quodam consilio ductus, studiose collegit, in libro, qui inscribitur Praeparatio Evangelica, memoriae prodidit. Ex iis non modo, quae supra protuli, comperimus, sed etiam de ceteris Euhemeri placitis, quae literis mandata non habemus, judicare fas erit.

Non igitur est mirandum, Euhemerum haec propter somnia apud Graecorum ma- gnam partem in magnam incidisse invidiam, quum eos, qui sobrie ejus placita examina- bant, minime lateret eum proprie id sibi voluisse, ut omne religionis fundamentum, quod sic quoque a philosophis jam satis erat concussum, penitus subverteret, deos religionem- que penitus tolleret et ita Cyrenaicorum disciplinae suisque placitis ad Graecorum ani- mos aditum patefaceret eorumque adsensum compararet. Unde factum est, ut Graeco- rum religiosissimi quique maximeque veternm deorum pii cultores vehementissimo cum impetu in eum inveherentur eumque contumeliae causa non modo atheum dicerent, ve- lut Sextus Empiricus ²) et Plutarchus ³), sed etiam mendacii eum impudeutissimi coar- guerent, velut Eratosthenes*) et Strabos) et mordacibus epigrammatibus persequeren- tur, velut Callimachus Alexandrinus). Minime vero laudaverim, sicut ipse Creuzerus?) improbavit, quae Lobeckius, ut acerbam illam Graecorum indignationem sibi explicaret,

1) Cicero, N. D. III, 21 cf. Diod. Sic. V, 62. Lactant. ad Donat. CXI et Institut. LCl. Creuzer Symb. B. III S. 145.

*) Sext. Empir, adv. Math. p. 311; EM72⸗& 6 ruNr elc 3920:, ꝓrGby, ör Jy drxαντ y- J⁴ρκοα 1O⁵σ, oi 2rv27D, Ty IAGy inht re en Sen, 6rs poe ra d, v2XOSV TAVT5 S100v, νεαμeφνννες εειονυςι‿ϑνμμασσσσ να στιυσmπνρον mſ⁊ vaαey Tepi νντιινς Oπσνεαιανοοαõτνν νπαανε Jeixs Söy, v9ey 2xt rok⸗ 2)NOu Evoεν⁴εννρινσσ&ν Oεο.

²) Plutarchus De Isid. et Osirid. c. 25. de qlacitt. phil. 1, 7 Cf. Creuzee Symb, I, 117.

²) Polybius XXXIV: 5: EPx=τοσευα 38 76» LEey EOIg2ο BeQα ετπ⁵τανν. cf. Strab. II, 104. Erat autem Bergaeus Antiphanes ob mendacitatem infamis. Creuzer S. B. I, S. 117 Not.

5) Strabo. 47, 102, 104, 299 ed. Meineke.

6) Plutarchus Placit. phil. I, 7.

*) Creuzer. Symb. B. I, S. 117, Not. 2