— 19—
tensis et Hercules, filius Alcmenes et Amphiaraus, filius Oiclis, et praeter eos Polydectes et Castor, cet.
At vero dicat aliquis, scriptores, quorum dicta protulimus, de singulorum tantum deorum origine humana disputare et eorum quidem, qui dii minorum gentium dicantur, neque unquam, ab Homero saltem, in diis Olympicis, quos dicunt, numerentur. Jure utique quaeritur, num extent, qui ea memoriae prodiderint, quibus conjectura probabilis niti possit, Graecos universum deorum coetum, in iisque deos majorum gentium, credi- disse ex hominibus sive apotheosi esse ortum. Extant utique et sunt neque pauci ne- que tales, quibus parum sit auctoritatis tribuendum. Caput et princeps sine dubio est Euhemenus Messeniensis ¹).
Euhemerus, philosophus Cyrenaicus ²) et rerum antiquarum scriptor, ut Ganszius ³) censet, tempore, quod inter Olymp. CVII et CXXXlII interest, vixit, et fuit Cassandri Macedonis aequalis et, ut videtur, familiaris. Idem ille non tantum ipse omnes deos antea homines fuisse et post mortem divinos esse assecutos honores, firmiter credidisse videtur ⁴), sed etiam hanc opinionem pervulgare suisque aequalibus persuadere omnibus viribus contendit; quam ob causam librum scripsit— 1οαν ³μννσσνκόνσ)— in quo non solum quae ab aliis ea de re erant ficta, recoxit), sed etiam quae ipse finxerat— nam de fictione et mendaciis tantum est cogitandum 7)—, perquam diligenter explanare! ac disseminare studebat, velut mendacium illud notum de insula Panchaea ⁵), quam in longin- quis itineribus se reperisse contendit, et ubi templum Jovis in eoque columnam auream, cui deorum res gestae essent inscriptae, se dictitabat vidisse famamque accepisse omnes deos antea homines fuisse*); quibuscum, quia magnam incolarum eandemque gravissi-
1) Messenen ejus fuisse patriam, argumentis sufficientibus ostendit Gansz in libello, qui inscribitur Quaestiores Euhemereae. Kempen 1860. p. 4. ef. Strab. II. 104.
²) cf. Lüttgert: Theologumena Varroniana a S. Agustino in judicium vocata. Pars II p. 5 Sorau 1859.
²) Gansz I. l. p. 5; cujus dissertationem hac quaestione jam absoluta mihi in manus venisse, vehemen- ter doleo.
4) Gansz l l. p. 7. Cui persuasum erat, deos vulgo creditos homines fuisse.
³) Creuzer Symb. B. I. S. 116. Preller. Griechische Mythol. B,. I. S. 19.
⁵) Creuzer Symb. P. III S. 144.
⁷) Lättgert I. l. p. 5: ille tsρν‿έι&va/αρν½ scriptor, impudentissime ac mendacissime confinxit.
⁴) Strabo II, 104. ¹) Diodor. Sic. V 44— 46. Lactant. fals. rel. I, 11: Augustinus C. D. VI, 7. VII 26. Ciccro N. D. 1.
42. Varro r. r, I, 48.


