Aufsatz 
De Homero religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

erant insignes, non modo mortuos, sed etiam vivos, in deorum numero collocandi iisque divinos honores tribuendi. De quo more Cicero, cujus supra pauca tantum verba attuli- mus, his verbis paulo uberius disseruit: Atque in plerisque civitatibus intelligi potest augendae virtutis gratia, quo libentius reipublicae causa periculum adiret optimus quis- que, virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratum ¹), et ipsi illi, majorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperiuntur ²). In his Cicero, non modo quae ipse de diis senserit, sed etiam quae scriptores Graeci memoriae prodiderint, enuntiavit; ex qua quidem re plus etiam momenti, plus auctori- tatis redundare equidem censeo, quia ex utroque populo sumtum continent dicta illa testimonium simulque viam nobis munire videntur, qua ad Graecos ipsos veniamus. Graecorum scriptorum, qui de apotheosi scripserunt, et proinde ad rem nostram conferunt, principes sunt Herodotus et Pausanias. Herodotus non solum apud exteraos populos tradit deos ex hominibus esse factos, velut Osirim et Isidem apud Aegyptios ³) et Zamolxim apud Thraces), sed etiam apud Graecos, velut Lycurgum, clarum illum legum latorem, cui post mortem Lacedaemonios templa refert aedificasses5). Pausanias, qui secundo saeculo p. Ch. totam Graeciam hoc consilio peragravit, ut monumenta artis et praecipue religionis Graecorum exploraret diligenterque colligeret, in libro qui inscribitur EhAddoα xeeuinς, haec fere de apotheosi profertꝰ): Erant homines(an- tiquissimis temporibus) propter justitiam ac probitatem deorum hospites et convivae et iis, ubi probi erant, a diis honorem esse tributum, luce clarius est, neque vero minus clarum improbos poena esse affectos: etenim tunc temporis ex hominib us adeo dii sunt facti, quo honore etiam nunc fruuntur; velut Aristaeus et Britomartis Cre-

¹) Cic. N. D. III, 19, 5. 1) Cic. Tusc. I, 13, 29.

³) Herod. II, 41. 42. 48. 11 4. 156. IV, 186.

¹) Herod. IV, 94 96. Cf. Plato Charmid. 5. D. ed. Stallb aum, ubi verbum ϑσαα w igety haud dubie

de Zamolxidis apotheosi intelligendum est, quod ex simili hujus verbi vi apud Diodor. S ic. I, 2, 20 flluere videtur Cf. Th. Fischer l. J. B. I. 414.

³) Herod. I, 65. 7) Paus. VIII, 2, 4: Oi J2 n röre Av9o Bevot A! uοrενεεοι ⸗Hoe Ioxlv, OO eoo-

VvIs zal eεεiaας, zi Gνοy Sva rivra od Tv 9*6 iu Te y †αο a* 64- TCAννσσασηνυσ ν ε[, EreI ro zal 20¹ 0rs ETTvovO 85 2yOOπον, ol T4α αα⁴ ες r60 Er1 E,,O0y, G5 ADuꝓτααναορςσ mεαάα³οι Brναρνρς Kpnrun zr! ALιεράασο OLπλιο,! A0 okg. IIoNSeGan 2h KAGroO x. X. cf. Apollodor. I. III b. VIII, 1. Ovid. Met. I, 212. Creuzer Symb- B. I, S. 90.