— 11—
Graeci, ea divisio triplicem eorum originem, spectat, qui sensim in unum conjuncti sunt immortalium coetum, in unam, ut ita dicam, Olympicorum civitatem, quum antea sejun- ctim a singulis gentibus, quae diversissima de diis sentiebant, diversissimo modo cultu- que essent culti. Tria autem illa deorum genera ut accuratius describamus, etiam nunc Ciceronem sequemur ducem, qui, quales dii prioris saltem afteriusque sint generis, in libro de natura deorum his verbis enuntiat ¹):„At Persa eus, ejusdem Zenonis auditor, eos dicit habitos esse deos, a quibus magna utilitas ad vitae cultum esset inventa ipsas- que res utiles et salutares deorum esse vocabulis nuncupatas.“ Qua in sententia duae ni fallor, sententiae insunt, quarum altera sigificatur deos antea fuisse homines, qui quoniam de hominibus bene meruerint, dii ab his sint crediti divinisque honoribus di- gnati; quod apatheosim dicere solent. Altera vero sententia res utiles deorum no- mine venire declaratur, cui, quoniam vocabulum res latius patere manifestum est, vires naturae adjungere non dubito, quod earum vel admiratione vel terrore homines permoti easdem esse personas potentissimas ac divinas finxerunt et crediderunt. Tertium deni- que genus, non dico deorum, sed religionis, cujus apud Homerum non pauca deprehen- dimus vestigia, est religio, qua unum Deum eundemque verum ac summum omnium re- rum, non modo conditorem, sed etiam moderatorem coelitus, sive ut Theologi dicunt, revelatione docti credebant populi summaque reverentia colebant; quae religio, ut pau- cis dicam, veram ac rectam complectebatur Dei notitiam cultumque, sed sensim ab ho- minibus ita est depravata, ut ejus apud posteros vix ac ne vix quidem possent digno- sci vestigia 2). Sunt tamen multa apud Homerum eorumque vis in ejus religione con- formanda et emendanda saepissime cernitur. Ea investigare et planius exponere, ubi Deus adfuerit, posterius studebo. Nunc autem de apotheosi agetur.
III.
Omnibus fere temporibus tam apud Romanos, quam apud Graecos mos vigebat ho- mines, qui de hominibus bene meruerant, vel virtutibus rebusque bene ac fortiter gestis
¹) Cicero N. D. I, 15, 38. 2²) Paschke. I'l b. 4 Posteriore demum tempore auctis populorum eommerciis, factum est, ut ad- scita peregrina superstitione, prisca illa Dei cognitio obscuraretur. Cf. Roth. Kleine Schriſten paedag. und biograph. Inhalts S. 86. Seemann Das griechische und roemische Heidenthum in sei- ner Beziehung zum Christenthum. Neisse 1856 S. 4. 2*


