— 10—
elyæu. Eadem fere sunt verba, quibus II. XXIV, 220, quantam diis haberet fidem, Pri- amus ipse enuntiavit: et pey Jο ios Ios S*†& ovicy EeO— 4e065 zev Qalεy. Ubi Nestoris illa sententia eo pluris debet esse momenti, quod Agamemnonis auctoritatem auctoritate aliqua divina fimare videtur, scilicet somnio a deo aliquo ei immisso.
II.
Nunc vero, postquam his monitis quasi viam nobis munivimus, ad propositum pro- perandum ac studiose quaerendum esse censeo, quales dii Graecorum ex Homeri sen- tentia fuerint, praecipue ubi triplicis illius testimonii rationem habueris, sed ita habueris, ut cetera quoque testimonia, quae apud Homerum deprehenduntur, in subsidium voces- Hac ratione habita et his subsidiis diligenter, ut puto, exploratis, in iis quae sequuntur, pro viribus, quid veteres Graeci de diis senserint, exponam.
Equidem diutissime ac diligentissime in hac re meditatus tria mihi genera deorum, vel quod magis congruum esse videtur, religionis, apud Homerum reperisse videor ¹), quae quamvis arctissime coaluerint, tamen ita sunt comparata, ut cujusvis generis vesti- gia satis multa satisque perspicua etiam nunc possint discerni. In quo si recte judica- vero, id saltem habebimus commodi, ut multa, quae in deorum, quales Homerus finxit, natura inter se pugnare videntur, optime possint conciliari ²), neve statuere cogamur praeclara Homeri carmina e compluribus esse conglutinata particulis compluresque di- versos habere auctores. Quod si statueris, haud scio, an iis auferas quae sunt primae ac necessariae omnis artificii conditiones, unitatem dico et harmoniam, quibus singulae partes ita comparandae atque inter se jungendae sunt, ut arctissime cohaerentes unum opus forment, quod velut una fusione videatur esse ortum, et quae unae sunt causae, cur artificio hominis tantopere oblectetur animus. Non minus puto conciliari, quae Nae- gelsbachius ostendit in düs esse inconcinna, incongrua ³).
Quum vero dixi tria esse genera deorum, quos Homeri tempore et postea coluerint
¹) Preller. Griechische Mythologie Band. 1 S. 3.
2²) Cf. Marcowitz. De summo Deo, cet. p. 5. ³) Naegelsb. Hom Tbeol l, 20 heac ait: Da stellt sich denn jederzeit ein Widerspruch des mensch-
lichen Glaubens von den Göttern mit der Wirklichkeit der im Epos handelnd eingeführten Gottheit heraus. Die Menschen Homers denken besser von ihren Goettern, als diese sind, cet. Cf. Camann-
Vorshule S. 149. 9


